Latin
Prop. 56
John Wallis, Arithmetica infinitorum 56
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. 56. Arithmetica Infinitorum. PROP. LVI. Cooll. Tem, Planum Semi-paraboloidis (vel etiam Paraboloidis) cubicalis, est ad Parallelogrammum circumscriptum, iit 3 ad 4. (&consequenter, ipsius Complementum, est ad idem Parallelogrammum, ut I ad 4.) Cum enim (per 45. Prop. Con. Sect.) ordinatim applicatę in Paraboloide cubicali sint in subtriplicata in g. ratione diametrorum (sive distantiarum a vertice) erit planum ex illis omnibus conflatum series subtertiaDINO norum; quae se habet ad seriem totidem maximo aequalium (hoc est, ad Parallelogrammum circumscriptum,) ut 1 ad 1? sive ut 3 ad 4. (Et iett. consequenter, ipsius complementum, nempe parallelogrammi residuum, est ad idem Parallelogrammum, ut i ad 4) PROP. LVII. Corollarium. EOdem modo, Planum Semi-paraboloidis (vel Paraboloidis) Biquadraticalis, Surdesolidalis, aut superioris cujusvis potestatis, ratio ad-Parallelogrammum circumscriptum nota erit; puta ut 4 ad 5, 5 ad 6, &c. (Et consequenter ipsorum etiam complementa ad eadem Parallelogramma rationem notam habebunt; puta ut I ad 5, Iad 6. &c. Sunt enim illa plana series subquartanorum, subquintanorum, &c. ideoque, ad series Aequalium, ut 4 ad 5, 5 ad 6; &c. &,consequenter, eorum complementa (quae quidem sunt series Quartanorum, Quintanorum, &c.) ut 1 ad 5, 1 ad 6, &c.