Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 48
Unproofread scanNot analysed yet
ut dictum est. PROP. XLVIII. Corollarium. Tconsequenter, Conoides vel Pyramidoides complemento Semi-parabolae (circa ipsius diametrum) aptandum, est ad Cylindrum vel Prisma super aequali base aequè altum, ut I ad 5. Nempe si complementum semi-parabolae rectae, AOT, manente recta AT, circumvolvatur, ut describatur CoTTT noides rectum: vel, universaliter, si (juxta methoD s. . dum a nobis indicatam DI-O prop. 5, 6. 9. Con. Sect. diametro vel axi AT, ordinatim applicentur circuli, vel similia quaevis plana, qiorum vel radii vel rectae f-NNNNNN similiter positae rationem eandem habeant inter se quam rectae TO, TO, &c. ut compleatur Conoides vel Pyramidoides sive rectum sive inclinatum: dico illud Conoides vel Pyramidoides esse ad Cylindrum vel Prisma super eadem basi aequè altum ut 1 ad 5. Nam, cùm rectae omnes TO, TO, &c. sunt series Secundanorum, (quibus convenit ratio 1 ad 3;) fmilia quaelibet plana super has rectas similiter constituta, erunt inter se ut harum rectarum quadrata; sive in duplicata ratione rectarum TO, TO; At ratio seriei rectarum illarum conveniens (seriei quippe se cundano rum eundanorum) est 1 ad 3; ergo seriei planorum conveniet ratio 1 ad 5: quia nempe 1, 3, 5, sunt Arithmetice-proportionales: (prout Unitas, Radix, &quadratum sunt Geometricèproportionales) Et quidem, si rectae TO, TO, &c. sint series Secundanorum; earum quadrata (vel plana quadratis proportionalia) erunt series quartanorum; cui in Tabella convenit ratio 1 ad 5.