Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 38-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et sic in caeteris. Et similiter, si quaerenda sit ratio superioris potestatis serici conveniens; id reperitur progressionem continuando ad terminum quaesitum usque: Ut, si series Quartanorum rationem habent, ad seriem aequalium, eam quae est 1 ad 5 sive 1/; series sextanorum habebit rationem 1 ad 7: quia in progressione Arithmetica ubi terminus (post unitatem) quartus est 5, terminus sextus erit 7. &pariter in reliquis. PROP. XLVII. Lemma. Tque haec regula non minus valebit si exponatur series quantitatum quarumlibet (non quidem juxta seriem Primanorum, sed) juxta quamvis aliam Tabellae seriem, &de illarum Quadratis, Cubis, &c. inquiratur. Verbi gratia. Si intelligatur ejusmodi series quantitatum quarum libet secundum seriem Secundanorum (quibus assignatur in Tabella ratio 1 ad 3) disponitarum: harum Quadratis conveniet ratio 1 ad 5; (quia 1, 3, 5, sunt arithmetice proportionales;) &cubis conveniet ratio 1 ad 7; &sic deinceps; quia I, 3, 5, 7, &c. sunt Arithmetice proportionales, prout Unitas, Radix, quadratum, Cubus, &c. sunt potestates proximè sequentes &Geometricè proportionales. Nec hoc aliud est, quam quod habetur in Tabella; nam si quantitates assumptae sint series Secundanorum, cujus ratio est 1/2; earum quadrata erunt series Quartanorum, cujus ratio 1/2; &earundem cubi erunt series Sextanorum, cujus ratio 1/2; &c.