Latin
5.9 to 5.10
John Wallis, Arithmetica infinitorum 5.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
De Angulis item curvilineis, rem etiam non negandam existimo: possunt enim curvilinei ad invicem vel aequales assignari, vel inaequales. Atque idem etiam, de angulis mistis inter se, dici poterit. Imò verò &angulo rectilineo cuilibet possibili, possibile est &curvilineum aequalem assignare: prout ipse Clavius, ex Proclo, demonstrat, ad 5d5. Est enim, exempli gratia, angulus curvilineus DAE, aequalis rectilineo BAC: Et pari modo, cuivis rectilineo assignabili, assignabilis est aequalis curvilineus: ideóque &curvilinei, non modò inter se, sed &cum rectilineis, quamlibet afsignabilem rationem subire possunt, quam ipsi subire possunt rectilinei inter se: Non igitur curvitas crurum ἑτερογένοιαν angulorum inducet, quin possint adhuc ad rectilineos rationem sive proportionem habere. At fortassis dicetur, Quamvis verum illud sit de rectilineis &curvilineis quibusdam inter se, non tamen ita erit in angulis mistis.