Latin
5.5 to 5.8
John Wallis, Arithmetica infinitorum 5.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo, &angulus contactûs (si saltem sit omnino quantus) toties multiplicari potest, ut angulum quemvis rectilineum superet; non esset igitur (quod tamen esse demonstravit Euclides) omni possibili rectilineo minor. Quid autem Clavius ad haec? Nempe ait, Propositiorem illam Euclidis intelligi de illis quantitatibus quae sunt ejusdem generis, &quarum utravis multiplicata alteram excedere possit; quod de angulo contactus &rectilineo dici non potest, cùm angulus contactûs quamtumvis multiplicatus angulum rectilineum superare nequeat. (Atque idem, credo, dicturus esset de memorata propositione Archimedis, si illam adduxisset Peletarius) Magnitudines autem illas, quarum altera multiplicata reliquam superare nequit, non censendas esse, ait, ejusdem generis, quod ad proportionem attinet, licet sub eodem genere quantitatis, hoc est, sub longitudine, aut latitudine, aut profunditate, aut numero, collocentur. Quibus ego haec habeo quae regeram. 10 Fatendum est propositiones illas, &quidem omnes alias ubi de proportionibus agitur, intelligendas esse de quantitatibus tantum homogeneis. Neque enim Peletarius, nec, credo, quisquam alius, Quantitates Heterogeneas sic comparari posse diceret. Quis enim unquam affirmavit, Anguli ad Superficiem, Numeri ad Magnitudinem, Lineae ad Solidum, ullam rationem esse? Aut quidem Heterogeneorum unum altero vel majus esse, vel minus, vel ipsi aequale? Vel etiam addi aut subduci posse? Nam quantitates Heterogeneae, non modò sunt ἀστύμμετοι, (quod &inter Homogeneas etiam non rarò accidit, ut ex Decimo Fuclidis manifestum est,) sed &plane ἀσύμβλητοι. Atque illud satis innuit Euclides in Rationis definitione, 3 d 5, quum ait esse, duarum magnitudinum (ὁμογενῶν) ejusdem generis, mutuam quandam secundum quantitatem habitudinem. Verùm 20 Dico ego omnes omnino angulos planos sive rectilinei sint, sive curvilinei, sive misti, Homogeneos esse, &quidem quamcunque rationem ad alios assignandos subire posse; sive aequalitatis, sive inaequalitatis, rationalis, sive irrationalis. Quid enim impedit quo minùs ita se res habeat? aut quidnam illud est unde hanc ἑτερογένειαν oriri supponamus? De Angulis Rectilineis inter se, res est in confesso: nemo enim unquam dubitavit angulos rectilineos in quâvis possibili ratione fieri posse? quamvis revera nondum methodus constet, (neque forsan unquam constabit,) qua possimus datum angulum rectilineum in data ratione (Geometrici) secare.