Latin
7.5 to 7.8
John Wallis, Arithmetica infinitorum 7.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Euclides certe 3 d5, ubi Rationem definit, Homogenea, non dubitat esse, quoad rationem homogenea: Est enim, inquit, λέγος ratio, δο μεγεθῶν ὁμογενῶν ἢ κτὰ πηλικότητα πρὸς ἄλληλα πειὰ γάέσις, duarum magnitudinum, ejusdem generis, mutua quaedam quoad quantitatem habitudo. Siquae igitur duae quantitates homogeneae sint (prout Clavius non negat hos esse angulos) earum mutua ad invicem quoad quantitatem habitudo Ratio dicitur. Quod autem attinet ad ejusmodi quantitates homogeneas, sive ejusdem generis, quarum altera quantumvis multiplicata reliquam nunquam superabit: Euclides nullas agnoscit tales esse; sed ῥητῶς asserit, 5 d 5, Quantitates omnes, quarum una ad alteram Rationem habere dicendae sunt, (hoc est, per 3d 5, omnes quantitates homogeneas,) ita esse constitutas, ut multiplicatae se mutuo superare possint, Et propterea, in 1 e 10, illud postulatum assumit, quasi per se notum, quodque demonstratione non indigeat, Quantitatem quamlibet minorem toties, multiplicari pesse ut tandem majorem quamlibet assignatam superet. Nam in ipsa constructione seu κατασκεῆ ad illam demonstrationem, statim jubet Magnitudinem minorem assignatam ioties multiplicare, donec majorem assignatam superet; quasi quidem illud fieri posse nemo dubitaverit. Et similiter Archimedes passim. At neq. Euclides neque Archimedes, illud fieri posse, in aliis sive angulis sive quantitatibus, magis quam in ipso angulo contactûs, usquam ostendit. Vel igitur universaliter verum est, &postulandum, Quamlibet quantitatem minorem toties posse multiplicari ut quamlibet majorem assignatam superet; vel saltem Euclides aut Archimedes illud specialiter de quibusdam quantitatibus demonstrassent, quibus illud convenit, &non tanquam universaliter verum &per se cognitum postulassent. Poterat etiam Clavius meminisse, se Euclidem reprehendisse, quod axiomate I1 (vel, secundum aliòs, postulato 5) assumpserit, duas rectas ad invicem in eodem plano inclinatas, si producantur, tandem concurrere; quoniam hoc, quamvis verum sit, non tamen gratis assumendum erat sed demonstrandum, ideo nempe quia in lineis curvis hoc non constat (de quibus nec Euclides illud asserit.) Ideóque Clavius ad 28 e1 illud demonstrat; iis tamen ibidem assumptis quae &nihilo minus dubia sunt, &quae eodem ipso nomine sunt reprehendenda.