Latin
7.9 to 7.13
John Wallis, Arithmetica infinitorum 7.9-13
Unproofread scanNot analysed yet
Quam justa autem ista sit Euclidis reprehensio, non hic vacat inquirere: at saltem eadem ratione, ne dicam longe majori, reprehendendus esset tam ille quam Archimedes, si modo hoc postulatum, quod indiscriminatim assumitur, non esset universaliter verum: atque Clavius, Euclidis reprehensor, illud (si posset) demonstrasset de aliis omnibus quantitatibus verum esse, quamvis de angulis contactuum verum non sit. Quodsi neque Clavius, neque quispiam alius poterit demonstrare, aliis quantitatibus magis illud convenire quam hujusmodi angulis (si saltem sint anguli &vere quanti:) concedendum erit illud universaliter verum esse, prout Euclides &Archiniedes videntur sensisse. 2o Sic ulterius arguo, Duae quantitates, quarum altera major altera minor est, sunt inter se Homogeneae, &quidem (si illud interponere necesse sit) quoad Rationem homogeneae: Sed angulus contactûs, si quidem sit angulus, &angulus quivis rectilineus, ejusmodi sunt quantitates. Ergo Propositione minorem demonstrat Euclides 10 e 3. Major propositio pariter videtur indubitata: Nam quae rationem habent ad invicem sunt homogenea, per 3d 5. At quae se habent ad invicem ut majus &minus, ea saltem ad invicem Rationem habent. Quî enim fieri potest ut quantitas quantitate minor sit, in nulla tamen Ratione minor? Imò verò, Quantitatem quantitate minorem esse, nec tamen ad illam Rationem habere, est contradictio in adjecto; nam ipsum minus esse est rationem habere. Atque hoc quidem ne ipse Clavjus negare debet; nam &ille Proportionem sive Rationem squae apud illum tantundem significant, ideoque &hic passim promiscue usurpantur) dividit in proportionem Aequalitatis &proportionem Inaqualitatis, &hanc iterum subdividit in proportionem Majoris Inaequalitatis, &Minoris Inaequalitatis, sive Majoritatis &Minoritatis: Adeò ut quicquid sit alteri vel Aequale vel Inaequale, quicquid altero Majus est vel Minus, illud saltem Rationem habet. Si igitur angulus contactûs sit revera Angulus, sitque angulo rectilineo Minor, habebit ad illum rationem Minoritatis, sive Mincris Inaequalitatis; Quae autem rationem habent, ea possunt multiplicata se mutuo superate: At angulus contactûs, quantumvis multiplicatus, rectilineum non byGoogl iti non superabit; ideoque nec rationem ad illum habet; quare nec est quantitas minor, nec quidem omnino quantitas.