Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 70
Unproofread scanNot analysed yet
proportionalium conflanda, est interminabilis. Quòd &similiter verum est de omnibus seriebus Reciprocis. Cum enim primus terminus in serie Primanorum sit O, primus terminus in serie reciproca erit oo vel infinitus: (sicut, in divisione, si diviso sit o, quotiens erit infinitus.) adeoque recta A δ, &curva ββ, non nisi post infinitam distantiam (hoc est, nunquam,) concurrent. Pari ratione neque concurrent (nisi post infinitam distantiam) eadem curva ββ &recta AD (quantumvis utraque continuetur) non prius enim evanescet distantia DE quam facta fuerit infinita recta DB &propterea ----PROP. XCII. Corollarium. CVrva Eβ duas habet Asymptotas rectas AS, AD. SQuod &de aliis ejusmodi Curvis rectarum, series reciprocas terminantibus, verum est. Nempe ita perpetuo propius accedunt ad curvam rectae, ut tandem earum distantia sit quavis assignabili minor, (ut ex dictis facile est probatu,) neque tamen unquam concurrent, ut jam ostensum est. Atque idem de aliis ejusmodi curvis pariter ostendi poterit.