Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 71
Unproofread scanNot analysed yet
PROP. XCIII. Corollarium. Ectae (DB, DE, &c.) Primanis reciprocè proporRtionales ab infinitâ (Ad =co) continue decrescunt, (eadem ratione qua respective rectae DB, DB, in serie primanorum a puncto A=O continue crescunt,) donec pervenitur ad minimam, (sicut in serie primanorum pervenitur ad maximam.) Quod verum est &in aliis seriebus reciprocis. Patet, propter proportionem reciprocam. PROP. XCIV. Corollarium. YN Figura ADββ, (ex primanorum reciprocis) PaTrallelogramma inscripta AUβ, ADβ, &c. sunt invicem aequalia. Habent enim bases &altitudines reciprocas per Prop. 88. PROP. XCV. Corollarium. ET propterea, Ipsa curva βB est Hyperbola; cujus cenEtrum A, Asymptotae AD, Aδ. Per Prop. 12. lib. 2. Apollonii. PROP. XCVI. Cerollarium. CIchorda musicae AD varie dividatur in punctis DD, S &c. sonos edet proportionales rectis Dg, Dβ, &c. Nam (per principia musica) eadem chorda (aequabilis &aequaliter tensa) sonos edit longitudinibus reciproce proportionales. Ideoque si chordae sint ut AD, AD, &c. soni erunt ut DB, DE, &c. per Prop. 88. PROP. XCVII. Corob.