Latin
9.5 to 9.9
John Wallis, Arithmetica infinitorum 9.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Videamus igitur quid in illius defensionem adduci possit. Quid autem ipse Peletarius adduxit in ejus adversus Clavium Apologia, nescio quidem, quoniam illam Apologiam nondum mihi contigit videre. At in ipsius commentario quodam De contactu linearum, (ubi eadem fere habentur quae &in commentariis ejus in Euclidem ad 16 e 3, cum aliqua tamen accessione,) nonnulla profert, quibus istius Lemmatis veritatem adstruere conatur; quae mox examinabimus. Praemittit autem, Hoc pronunciatum, pro principio Geometrico merito haberi posse. Et quidem mihi non iniquum videtur postulatum, ut concedatur; (quanquam non ignorem illud ob praesentem controversiam, vix alia quidem causâ, in dubium vocari. )Non enim ego omnino video, quo pacto figurae similes dici possunt, nisi &homologa latera habeant proportionalia, &similiter ad invicem sita: At, quonam pacto, quae angulos inaequales faciunt, adeoque inaequales habent ad invicem inclinationes, interim similiter sita dicantur, ego prorsus non intelligo. In figuris rectilineis, nemo dubitat, variationem angulorum mutare speciem figurae, (non enim aliter differt Rhombus aQuadrato;) &figurarum specie datarum angulos etiam dari, (per def. 3. Datorum Euclidis:) &quare illud in curvilineis &mistis figuris non obtineret, nulla ratio assignari potest: Adeóque semicirculi, nisi aequales habeant angulos, figurae similes dici non deberent. Attamen, e contra, si figurae duae ita sint constitutae, ut in illis rectae omnes similiter positae, sint (respective sumptae) proportionales, quomodocunque ducantur; eorum latera &angulos omnes similiter posita esse, quis dubitaret? Nisi enim similis esset linearum inter se situs atque curvatura (sed in hac anguli acutiores, &major flexuum curvatura, in illâ secùs) impossibile est, ut inscriptae in una figura, proportionales sint similiter inscriptis in reliquâ: ut per se videtur satis manifestum viro Mathematico. At verò in semicirculis omnibus, (aut etiam segmentis aliis quibuscunque similibus,) rectae similiter inscriptae sunt inter se proportionales; &quidem, proportionalium subtensarum, similes arcus sunt etiam proportionales; ut Mathematicis omnibus est notissimum: ideoque &similes in omnibus curvaturas, &angulos aequales, videtur omnino dicendum esse. Non ignoro quidem Euclidem aliter figuras similes rectilineas, aliter similia circulorum segmenta definivisse. Nempe Similes figurae rectilineae definiuntur, quae angulos sigillatim aequales habent, &latera quae circa aequales angulos proportionalia. Id 6. Similia verò circulorum segmenta definit, non quidem ex aequalitate angulorum quos habent, sed quos capiunt: 10d 3.