Latin
9.10 to 9.13
John Wallis, Arithmetica infinitorum 9.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Non quasi similium segmentorum anguli essent inaequales; sed quoniam, ubi postea de similitudine segmentorum agendum esset, facilius esset quantitatem anguli in segmento, quam anguli segmenti, demonstrare. Et quidem certissimum est; Euclidem ea κειπίεια definitionibus inserere, non semper quae rei naturam intimius spectent, sed quae secuturis demonstrationibus meliùs subserviant, Exsempli gratia. In ult. def. primi, definitur Parallelismus rectarum, ex non-concurrentia, quamvis infinitè utrinque producantur; quod quidem in lineis rectis ejusdem plani, sat infallibile est criterium parallelismi: hoc autem κειτήειον prae aliis selegit, ut eò meliùs inserviret ea definitio demonstrationi prop. 2761. ubi primo de parallelismo agendum esset. At interim nemo dubitare poterit, quin aequalis ubiquam, ab invicem distantia intimius spectet parallelismi naturam, licet ipsius proposito nimùs fortasse conveniret. Nam certissimum est, multa non concurrentia non tamen esse parallela, ut liquet ex rectis non in eodem plano, item ex circulis qui ita duci possunt, ut neque sint cencontrici, neque tamen se mutuo secent, item ex conchoide cum sua recta, &ex linea hyperbolica cum sua ἀσυμπτώτῳ, aliisque multis. At Parallelisms &Aequidistantia, vel idem sunt, vel certe se mutuo semper comitantur. Atque idem de aliis non paucis definitionibus dicendum esse, nemo, qui rem serio perpendit, dubitare poterit. Atque illud proculdubio dicendum erit de similitudine figurarum. Quamvis enim Euclides ex re sua fuisse duxerit similitudinem aliter in figuris rectilineis, aliter in circulorum segmentis, definire, quò meliùs scilicet secuturae demonstrationes procederent: Attamen non dubitandum est eandem utrobique communem similitudinis notionem tam Euclidem quam alios Geometras habuisse, licet non eodem semper medio eadem facilitate posset utrobique pro re nata demonstrari. Figuras enim similes esse (sive rectilineae sint, sive curvilineae, sive inistae; sive item plurae, sive gibbae, sive concavae; sive denique superficiales, sive solidae) nil aliud in universum est, quàm, earum singulas partes homologas similiter tam ad se invicem quam ad totam sitas esse: Et quicunque hoc demonstraverit de quibusvis figuris, quocunque demum medio id fiat, demonstrabit illas similes esse. Non enim similitudo de similibus rectilineis, &similibus curvilineis Aequivoce praedicatur, (secundum aliam atque aliam significationem) sed planè univoce.