Latin
ix
John Wallis, Arithmetica infinitorum ix
Unproofread scanNot analysed yet
Monuit autem eorum aliquis ut Gregorii a Sancto Vincentio Opus Geometricum consulerem (cujus ne nomen quidem antea audiveram) ut qui magno volumine hujusmodi res quae ad circuli Quadraturam spectent exposuerit. Huic ego monito obtemperabam; librumque utut tanto erat volumine ut non integrum perlegere vacaverit, pervolvi utcunque; solicitus an inde quae ad rem nostram facerent reperire possim. Inveni autem aliquando easdem &illi &mihi (quod nihil mirum erat) speculationes obtigisse, licèt diversis methodis eo pervenerimus. Exsempli gratia, Prop. 15. nostra apud illum (si memini) alicubi occurrit: at tamen scrupulum illum quem ibidem in Scholio indicavimus, ille vel dissimulat, vel (quod potius putaverim) non animadvertit, nec memini an sensu nostro illam intelligat necne. Item, quod appellat ille plani in planum ductum, id ipsu est quod nos et hic, et in Tractatu de Conicis Sectionibus (qui huic gemellus est eodem anno 1652 conceptus &primitùs formatus) dicitur ductus rectarum omnium unius plani in alterius respectivasrectas: cur autem ego ductum plani in planum non dixerim, in causa erat, quod revera non tam planum in planum (sic enim prodiret plano-planum, quatuor nempe dimensionum, non solidum.