Latin
x
John Wallis, Arithmetica infinitorum x
Unproofread scanNot analysed yet
sed latitudo unius in latitudinem alterius, &factum denique in communem altitudinem ducitur; adeoque tres (non quatuor) emergunt dimensiones. Et alia fortasse nonnull. . Vt autem ex suis ne unam vel propositionem vel demonstrationem in nostrum tractatum assumpsi, quam ego antea non inveneram; ita siquae forsan occurrant utrique communes, non opus esse credidi, ut propterea ex nostris delerem, cum &illud saepissimè contingere sit necesse, ut ubi duo vel plures rem eandem tractandam suscipiant in easdem aliquando incedant speculationes. Verum (utut ille multa habeat acutè inventa, methodo a nostra plane aliena) illud quod apud eum maximè quaerebam nusquam inveni; neque enim ille vel eousque rem perduxerat, nec etiàm circuli quadraturam, quam se invenisse perhibet, omnino attingit, sed ad propositionem nostrae prop. 136. non multum absimilem ubi pervenerat, ratus inde se circuli quadraturam invenisse, non tamen assecutus est; uti in Ἐξετάσει sua ostendit D. Hugenius. Sub ejusdem anni (1652) autumno, Clarißimo Viro Francisco Schotenio Matheseos, Professori apud Lugduni-Batavos, inter alia, proposui etiam hoc problema, (tecto tamen quo collimabat scopo; qui, re statim cum Clarissimo Viro Christiano Hugenio communicata, rescriptis non ita multo post literis intricatam rei difficultatem (utut primo aspectu facilior visa fuerit) subindicavit, nequè interim spem fecit vel sibi vel Dom. Hugenio vacaturum fore ut ei ulterius exquirendae plus operae impendant B b 2 dant.