Latin
v
John Wallis, Arithmetica infinitorum v
Unproofread scanNot analysed yet
Huic igitur inquisitioni, istius anni 1651 fine, &initio sequentis 1652, me applicui; ea plane methodo quam indicat hic Tractatus: opinatus vel inde constare aliquando posse quomodo quadrandus eßet circulus, vel forte ne quidem quadrandum esse, vel saltem aliquid hinc emersurum esse quod operae esset pretium. Aggressus igitur sum primo (ut a simplicioribus inchoem) series simplices, puta quantitatum Arithmeticè proportionalium, vel in earum ratione duplicata, triplicata, &c. deinde &subduplicata, subtriplicata, &c. atque ex his composita, puta, subduplicatae triplicata, &c. aut etiam qualitercunque multiplicata, vel juxta denominationem rationalem aut etiam irrationalem. In quibus omnibus res plane quidem ex voto &supra spem successit. Vnde Theorema tandem generale emersit, Prop. 64. traditum. Sed &quadraturam si mul reperi non modo Parabolae nova methoco praestandam, sed &Paraboloidum omnium, eorumque complementorum, quod nemo antea, quod sciam, aggressus erat, nedum assecutus. Adeoque hinc statim Geometriam auctam persensi; cum enim antea ex figuris curvilineis sola fere parabola quadraturam nacta erat, jam paraboloidum omnium infinita genera unà quidem &generali methodo unica propositio quadranda doceat. Et quidem si unius Parabolae quadratura Archimedem tantum nobilitaverit, (ubi omnes deinceps Mathemalici ex eo tempore substiterunt tanquam ad Herculis columnas,) gratum illud orbi Mathematico futurum satis praesensi, si etiam ejusmodi figurarum infinita genera quadranda doceam. Sed &Conoidum item &Pyramimoidua dum doctrinam hinc ampliatam vidi, Cum enim Archimedes ex Conoidibus &Sphaeroidibus sola recta tractaverit (ut &post illum alii) de Pyramidoidibus ne quidem mentione facta; ego illa omnia sive Conoidea sive Pyramidoidea tam recta quam inclinata ad Cylindros &Prismata redegi.