Latin
vi
John Wallis, Arithmetica infinitorum vi
Unproofread scanNot analysed yet
Nec ea tantum quae ex Parabolis, sed &quae ex Paraboloidibus omnibus, corumve complementis formantur, de quibus altum hucusque apud omnes silentium. nec quicquam (quod sciam) uspiam tentatum. Sed &totam ferè de Spiralibus doctrinam hinc etiam vidi directà posse consequentiâ derivari: Et quidem non modo spatia spiralibus adjacentia (quod fecit Archimedes) cum circulo comparanda docui, sed &lineam ipsam spiralem cum peripheria, quod nemo antehac (quod sciam) aggressus est, nedum praestitit. Et propterea siquis spirali rectam aequalem dederit (quodπirqut se-fecisse somniarunt Peripheriam item utrivis aequalem datam iri non dubito; adeoque &circuli quadraturam vel sic perfectam esse. Sed &ipsam spiralium doctrinam, non minus quam Parabolarum &Paraboloidum, ampliâsse proclive erat, nisi quod nollem ad Corollaria nimis exspatiari. Transii deinde ad series auctas (quas voco) &diminutas sive mutilatas; quae ex duarum pluriumve serierum vel aggregatis vel differentiis constant. Atque hic etiam successum minime contemnendum reperi. Nempe eas omnes ad series aequalium redigere non erat difficile; adeoque Conoidea &Sphaeroidea, vel etiam Pyramidoidea, non modo recta sed &inclinata, ad Cylindros &Prismata redigere rem nullius esse negotii perspexi: neque ea tantum quae ex Hyperbolis &Ellipubus fiant, sed &quae ex Hyperboloidibus vel Elliptoidibus mille modis formari posesse sent; verum eis sigillatim recensendis immorandum qui non duxi, ne nimis divagarem, praesertim cum illuc fieri possit nemo non ex traditis suo marte perspiciat.