Latin
10
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
CUnt illae (quas diximus) figurae Arithmeticae vulgares, omFigurarum O nino decem: quarum valores jam explicandi sunt. Prima aalor primaO Nullum valet, sive Numeri negationem, &vulgo ciphra dicirius. tur: Reliquae novem totidem numeros significant (&figurae significativae dici solent:) nempe 1 Vnam. 2 Duo. 3 Tria. Quatuor. 5 Quinque. 6 Sex. 7 Septem. 8 Octo, 9 Novem. Suntque hi illarum valores Primerii, quos nempe per se significant. Habent enim &valores Setundarios, quos non per se, sed ratione sedis seu loci ubi reperiuntur, induunt: Sicut enim aliud est duos boves dicere, aliud duos homines; ita &aliud est duas unitates dicere, aliud duas decades, sive duas centurias; nam quamvis in his omnibus numerus numerans idem sit, (nempe binarius,) non tamen idem numerus numeratus. Hic autem characterum valor secundarius subinde mutatur, pro ratione Sedis seu Loci ubi reperiuntur. Cum igitur horum characterum plures in continua serie Figurarum collocantur; locus ille qui ad dextram est, primus dicitur; qui Sedes, seu loilli proximus est sinistram versus, secundus dicitur; &sic dein- cus, quidceps reliqui quotquot sunt loci numerandi sunt. Ut positis his figuris 1654, est 4 in loco primo, 5 in loco secundo, 6 in tertio, &1 in quarto. Ubi obiter notandum est me locum dextrum (in charta vel abaco) illum dicere, qui legentis dextrae opponitur, &eâdem ratione sinistrum qui sinistrae: quod ideo facio, quoniam vulgatus loquendi usus apud plerosque scriptores hic esse solet, neque soleo quidem a recepto loquendi more nisi coactus discedere, ne, dum accuratius loqui velim, minùs intelligar. Non ignoro tamen, quod si accuratiùs loqui velimus, ea pars chartae seu libri dextra dicenda esset, quae inspicientis sinistrae opponitur, sinistra verò quae dextrae; supponitur enim liber inspectus opposita facie nos intueri, non terga dare: Atque hinc est quòd Faeciales, dum Gentilitia Scuta, quibus familiarum Insignia inscribuntur, exponunt, eam semper Seuti partem Dextram appellant, quae inspicientis sinistrae opponitur; quia nempe inspiciens rem inspectam adversa fronte supponitur intueri.