Latin
60
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 60
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi haec duo confirmat Planudes, nempe figuras illas ab Indis originem habuisse, atque etiam Ziphram apud Indos (fortasse rectius dixisset Arabes) significare οὐδέν, seu nihil; adeoque a Oυ zaphara potiùs quam TDD saphar deductam; quod &confirmat ipsins scriptura, si enim a 790 descendisset σίρρα potius quam τζίρρα scriberetur. Nos autem eas ab Arabibus accepisse, praeter communem omnium consensum, ulterius adhuc testatur, consensus ille qui inter Arabum characteres quibus hodie utuntur, (quique ab illis Planudis non multum absunt,) cum iis qui numeris designandis apud nos inserviunt. Levis enim est in plerisque characteribus discrepantia, nisi quod qui apud Arabes sive proni sive supini jacent, apud nos eriguntur: ut ex apposita comparatione videre est pusoqVAq Notat autem Erpenius (apud quem hi Characteres exstant) o circellum ab eorum aliquibus pro nullitatis nota haberi (ut apud nos) qui igitur distinctam habent quinarii notam; apud alios verò circellum illum quinarii numeri indicem, qui interim puncto crassiusculo nullitatem designant. Quod &Arabum libri Manu-scripti testantur. Et quidem in MSS. tam Graecis quam Latinis (paulo vetustioribus) figurae numerariae minus adhuc ab Arabum figuris differunt, quam quibus hodie utimur. Quî autem ab Arabum figuris sensim deflexerint, donec ad eas quibus jam utimur figuras pervenerint, qui Codices Manuscriptos Graecos Latinosque succedentibus seculis exaratos pervolverit, facile perspiciet, quod nos prae characterum inopia typis exprimere haud valemus. Atque hactenus de ipsis Ciphris seu figuris Arithmeticis: sequitur ut ipsarum usum ostendam. CAP. Figurarun Nimeralium Vgleres. CAP. X. Figurarum Numeralium Valores; primarius &secundarius. Locus. Periodus. Ciphrae usus. Fractiones Decimales. Gradus Asscendentes &Descendentes, in proportione decupla.