Latin
AETICS
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 121
Unproofread scanNot analysed yet
mittatur adjectitius ille ad Arphaxadi natales annus) annum Priusquam autem rem hanc dimittam, prout annum munDe Israelitadi addendo investigavi, libet etiam tempus, quo Israelitae Aerum mora in gypto permanserint, subducendo inquirere. Aegypto. Praemittendum autem, verba illa Exod. cap. 12. ver. 40. γηλI Φύυ Dυνa αυ τuλ θλτων α αυιον CUOND Et incolatus Israelitarum (sive, filio rum Irael,) qui commorati sunt in Aegypto, suit quadringentorum &triginta annorum: &c. caute interpretanda esse. Non enim id volunt, quod Israelis posteri per totos 430 annos in Aegypto permanserint: sed quod Familia ista, (ex Abrahamo nempe ejusque posteris constans, quam Deus ex aliis omnibus sibi speciali modo selegerat;) quae nunc passim Israelitarum, sive filiorum Israel, nomine celebratur, (quaeque jam aliquandiu in Aegypto fuerant inquilini, &duram servierant servitutem;) ex quo primum patriam suam Dei jussu reliquerunt, inquilini erant (in aliena terra) per annos 430. Exactis autem annis illis 430, eodem ipso die egressi sunt, &c. Cum igitur constet, totam eorum peregrinationem, (ab Abrahami prima profectione ex Ure Chaldaeorum, ad Israelitarum exitum ex Aegypto computandam,) fuisse annorum 430. Quaerendum restat quot ex illis annis ante Jacobi descensum in Aegyptum tranfierant; ut constet quantam moram ipsius familia in Aegypto fecerint. Dicimus igitur, A promissione data ad natum Isaacum elapsos esse annos 30, (uti ex jam dictis patet:) Isaacus autem annos 40 natus duxit Rebeccam; ex qua post annos adhuc alios 20, suscepit Jacobum, uti patet Gen. cap. 25. v. 20, 26. Jacobus autem natus annos 130 cum familia sua in Aegyptum descendit, ut patet Gen. cap. 47. v. 9. Quibus omnibus ex annis 430 subductis residui sunt anni durae 210 quibus in Aegypto commorati sunt. Neque tamen toto hoc tempore in servitutem redacti sunt; sed servitutis initio. quamdiu vel Josephus ipse vixit (nempe per annos adhuc 71) aut etiam ipsius σύγχρονοι qui ipsum noverant, (quibus fortasse anni adhuc circiter 30 concedendi,) prospere vixerunt; uti patet Exod. cap. 1. v. 6, 7, 8.