Latin
AETICS
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 122
Unproofread scanNot analysed yet
adeoque supersunt anni circiter 110 intra quos duram illam servitutem perpessi sunt: num autem per totum hoc annorum 110 spacium malè habiti sint non certum est, (quia de praeciso initio istius malae tractationis non constat) at per eorum longe majorem partem durasse perpessiones liquido constat: Nam Moses annos 80 compleverat quando coram Pharaone comparuit eorum dimissionem postulans, ut dictum est Exod cap. 7. ver. 7. qui tamen ipse natus est post inceptam illam servitutem, &quidem flagrante persecutione, ut liques Exod. 2. Non igitur statim ab ipso initio servitutis, nam multa prius tentata sunt priusquam eo deventum est. Nempe primo durâ servitute conati sunt Aegyptii Israelitarum animos domare, experturi num hac ratione eorum forte numerus minui possit, ut liquet Exod. 1. v. 10. &c. Cum vero hoc neutiquam ex animo successit, quin adhuc etiam auctis oneribus eo magis multiplicati sint: Obstetricibus clam ut (videtur) in mandatis datum est ut filios eorum in ipso partu strangularent, filiabus interim salvis: adeoque secreta fraude, parentibus interim ipsis vix advertentibus, &nihil forsan mali suspicantibus, filios etiam ab ipso partu eriperent. Hoc autem ipsis obstetricibus clanculum in mandatis datum, &quidem clam perpetrandum esse, ideo praesertim suspicor (licet illud totidem verbis non affirmetur) quoniam si aperte vellent, &palam professi, infanticidium illud aggredi, potuisset aliis quibusvis rex illud in mandatis dedisse non minus quam obstetricibus, &forte melius cum mulieri tale quid aggredienti facile possit vel viribus resisti; quid quod &ea quam postea in ipsarum defensionem obtendunt excusatio, nullius esset momenti; sive enim priusquam sive postquam ipsae venerint naiceretur infans, quid hoc impedire posset, ne, si illud palam profiteri vellent, ipsum strangulent; aut, si vi fuerint impeditae ne illud faciunt, hanc ipsam vim potius causatae essent cur regis mandato minus fuissentobsequentes. Videtur igitur infanticidium illud, quod palam profiteri puderet, obstetricum curae commissum esse, ut quae clanculum nec observatae nec quidem suspectae illud secretò possent in ipso partu assequi. Illae vero inhumanum illud facinus detestatae, cum non ausae essent regis mandato palam contraire, aut disertis verbis renunciare, tamen rem dissimulandam putarunt, quod &fecerunt, infantes etiam masculos in vivis conservantes, Causatae interim (fortassis) se satis fideliter CAP. 17. De Additionis &Subductionis Exercitio.