Latin
TITTAMARIERIIII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 14-5
Unproofread scanNot analysed yet
nulla alia recta iransit puncta a, *.) diameter esse potest ad verticem α. Sed neque (ut videtur) regularis curva; sed quae rectae ἀπTG occurrat tum in a, tum iterum in T, &postea inter T &C, (incidit enim supra T, versus B; at infra punctum C, versus M;) adeoque rectam à C saepius secet necesse est. Quae cum admodum irregularis videatur, uipote circa rectam àe C tortuose incedens, non videtur operae pretium in illius naturam studiosius inquirere. Istius autem curvae (qualiscunque demum fuerit) situs est hujusmodi; Nempe, Rectae a C occurrens in α, hinc subtùs tendit ad usque π punctum; transiens autem rectam in π, deinceps supra incedit usque dum praeteriverit punctum T; tum demum non procul ab illo puncto T rectam jam tertio transiens, deinceps deorsum tendit; neque postea vel rectam illam a C attingit usquam, vel etiam diametrum AP. Quo enim argumento concludit tua demonstratio, ad punctum C non attingere curvam illam, eodem concludi poterit, neque ad ullum alium diametri punctum pertingere, nedum ad eam rectae a C partem quae est ultra C. Ne autem id gratis dictum videatur, quòd, ab à ad π (punctum medium rectae per verticem inscriptae) curva subiùs tendat; facit demonstratio tua quarta, quae hoc evincit: Quam ego ad meam (quippe tuam incisam non habeo, neque jam licebit exspectare dum eam a coelatore possim, obtinere) utcunque aptavi.