Latin
TITTAMARIERIIII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 15-3
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi tamen imaginatione supplendum est (vel, si libet, calamo emendandum) rectam ἀπ non jam παραλληλῶς incedere, sed ad diametrum inclinare, eique tandem occurrere, ut in figuris duabus praecedentibus, in puncto C. Punctum autem D inferius (quod tantundem deorsum a p distare supponitur quanto D alterum sursum) appello, distinctionis ergo, δ. Eique ordinatim applicata SO, occurrere supponitur curvae in O, rectaeque OO in O, quod intra curvam cadere evincit haec demonstratio.