Latin
18
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 18
Unproofread scanNot analysed yet
si Primum quod sic quaeratur; Vnitas assig nanda est, ut qui est numerus omnino primus &minimus: Si vero ultimum quod non; assignandum est τὸ μηδὲν, sive Nullum, ut quae est numerorum omnium negatio. At de Quantitate continua, seu Magnitudine, si quaeratur Vltimum quod non; Punctum assignamus, quod omnis quidem magnitudinis expers est, cui tamen si vel tantillum accedat, emergit quantum: sin quaeratur Primum quod sic; illud omnino non est assignabile; non datur enim minimum Quantum, cum omne quantum, qua quantum, sit in infinitum divisibile. Atque hinc ortum est quod Veteres, principium Numeri designaturi, Vnitatem posuerint, nempe Primum quod sic: Magnitudinis verò principium, Punctum dixerint, nempe ultimum quod non; quoniam in magnitudine, Primum quod sic non est assignabile. Non autem eodem sensu dicitur Unitas pricipium Numeri, quo Punctum principium Magnitudinis, hoc enim sensu, non τò Vnum, sed τὸ Nullum, erit numeri principium, nempe Vltimum quod non. Nollem autem ut quisquam me de lanâ caprinâ contendere existimet, dum numeri Principium curiosius inquiro: Insignis enim est hujusce rei utilitas, praesertim in Analytices sive Algebrae speculationibus; quo melius operationis Arithmeticae cum Geometricis constructionibus congruentia percipiatur, Atque hinc obscuritas non parva est exorta, quod vera numerorum &magnitudinum comparatio vel non satis fuerit a multia intellecta, vel minus saltem diligenter considerata. Atque hoc animadverterunt, credo, Dominus Des Cartes, ejusque ingeniosissimus interpres Dominus a Schoten; illi enim, dum effectionea Geometricas Arithmeticis operationibus adaptant, unitatem non instar Puncti habent, sed ut lineam quandam ad placitum assumptam, reliquosque deinceps numeros aliis designant lineis quae ad lineam assumptam eandem habeant rationem quam expositi numeri ad unitatem. Est autem omnino impossibile, si Unitas instar Puncti habeatur, ut ea quae par est congruentia inter Arithmeticas &Geometricas operationes conservetur. Ego igitur affirmare non dubito, Principium numeri (eo nempe sensu quo Punctum dicitur Principium Magnitudinis esse τὸ μηδὲν, sive Nullum: Vnitatem vero, seu potius Vnum non tam esse principium numeri (sensu quo dictum est) quam primum numerum; est enim vere numerus. Neque Numerum minimum CAP. 4. Neque me omnino movet, quod Euclides Numerum definiverit τὸ ἐκ μονάδων πλῆθος, multitudinem unitatum: Nam τὸ πλῆθοibidem non stricte sumendum est, prout Multum opponitur τ Pauco,vel τὰ uni; sed ut designationem τοῦ Quot sum indigitat.