Latin
19
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 19
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim quaeratur, Quanium est? respondendum erit de magnitudine; si verò, Quot sunt? respondendum erit de multitudine: fieri tamen omnino potest, ut Vnum respondeatur, quando de multitudine quaeritur: v. g. si de unici filii parente, quaeratur Quot filios (seu quam multos) habeat? respondendum est unicum. Quo sensu verò τò unum respondet quaestioni quam mulla: eodem &unitas, multitudo dici poterit. Si quis vero multitudinem, vel τὸ πλῆθος ἀκόρως de unitate dici contendat: Concedo quidem, sed &ἀκύρως de duobus dicitur, quae non multa quidem, sed Pauca sunt. Erat autem haec ἀκυρολογία hîc loci necessaria, quoniam vox κυριωτέρα nec apud Graecos (quantum scio) nec apud Latinos occurrat ulla. Atque hanc τοῦ πλήθους significationem ideo potius amplectendam existimo, quod Euclides nusquam (quod sciam) unitatem numerum esse neget; sed contrarium potius videatur sentire, dum ipsam unitatem eodem plane modo quo reliquos tractat numeros. Vnum igitur numerum esse affirmo: Est autem numerus omnium minimus (&hoc quidem sensu, numeri principium recte dicitur, quia primum quod sic, seu numerus primus:) minimum enim est quod affirmative respondet quaestioni quam multa; ideoque minima multitudo. Verum quidem est quòd &Nullum respondeat aliquando quaestioni Quot sunt; Ut si quaeratur, Quot sint, Caelorum solidi Orbes? respondebitur non inepte Nullus. At non propterea quod τò Nullum respondeat quaestioni Quam multa, ideo &multiiudo erit; quoniam respondet Negative. Idem enim est Nullus ac ne allus; sic ut Nemo idem ac ne homo. Est autem Vllus vox diminitiva a voce Vnus: Ut enim dicitur Puer, puerulus, &(contracte) puellus, (extrito enim per Syncopen T, fit puerlus &ob Euphoniam, puellus;) &Pulcher, Pulcherulus, Pulchellus (pro pulther lus) Tener, Tenerulus Tenellus: sic Bonus, bonulus, bellus; Vnus, unulus, ullus: sic Vinum, Villum, apud Terrent. Adel: Idem igitur est Latinorum Nullum, (hoc est, ne unum, vel ne unulum;) ac Graecorum Οὐδὲν &Μηδὲν, hoc est, ὑδὲ ἔν, μηδὲ ἔν. &Anglorum None, hoc est not one, vel no one. Non igitur Nullum, sed Vnum, esse Numerum. CAP. 4. sed Vnum est numerus primus; cum Nullum respondeat Negative: tollit enim subjectum quaestionis; nec tam ostendit, Quot sunt unitates, quam unitatem non esse: ut, qui dicit, Nullos esse orbes, negat orbes esse; orbis enim siquis sit, saltem unus erit. Siquis autem objiciat, intermedia multa dari inter Unum &Nullum; puta Unciam, Sextantem, Quadrantem, Trientem, Semissem; item Bessem, Dodrantem; ut &Quincuncem, Septuncem, Decuncem, Undecuncem (sive deuncem) aliâsque ejusmodi parres