Latin
NTAETEE
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 189
Unproofread scanNot analysed yet
Si verò Arithmeticis placuisset primitùs, pro decupla, aliam quamvis proportionem adhibuisse; potuissent etiam &illi, quaecunque fuerit, hujusmodi probationem aptasse: Non quidem abjiciendo singula novena, uti jam; sed eum numerum, quoties fieri possit, abjiciendo, qui unitate minor fit quam nomen istius qua proceditur continuae proportionis: Puta, si (pro decupla) adhibuissent noncuplam, abjicienda essent (non novena, sed) octona omnia; si octuplam, septena; si septuplam, sena; si sextuplam, quina; &similiter de quavis aliâ. Atque hactenus de Probationibus tum Multiplicationis tum Divisionis dixisse sufficiat: quibus vel utendis vel negligendis suo quilibet utatur arbitrio. lisdem autem, cum his probationibus, principiis nituntur Quaestiuncuhujusmodi quaestionum solutiones; (quibus se exercendo ty- lae familiarones Multiplicationis &Divisionis naturam &consensum mu- res solvuntur. nuum melius persentiscent.) Quis numerus est, qui per 4 divisus, quotientem dabit 3. Nempe 4 &3 (Divisore &Quotiente) invicem ductis, prodibit 12, numerus quaesitus Dividendus. Vel, quod eodem recidit, si numerus quaesitus, Dividendus, dicatur A; quoniam (juxta quaestionis teno= 3; si pars utraque mulrem) 7 tiplicetur per 4, erit A =Item Cujus numeri triens est 235. Hoc est, Quis numerus per 3 divisus, quotientem dabit 235. Eadem methodo, ductis invicem 235 &3, prodibit numerus quaesitus 705; qui nempe per 3 divisus quotientem imperatum exhibebit. Vel etiam quia Item A a 2 Si autem quaeratur, Verbi gratia, Quinam numeri sint invicem ducendi ut factus sit 242 Vel Quis per quem dividendus, ut quotiens sit 24?