Latin
NTAETEE
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe quòd, ubi nulla locorum habetur ratio, tantundem valent, 1 &10, item 2 &20, &pariter in similibus: At idem est substituere 1 pro 10, atque abjicere 9; item substituere 2 pro 20, atque abjicere bis 9; &sic in reliquis. Monendum autem est (quod &de Additionis &Subductionis simili probatione monuimus) probationem hanc nonnunquam fallacem esse, neque errorem semper detegere, (praesertim si is ob neglectam debitam locorum considerationem obtingat, quem frustra quis putet hinc detectum iri, cum nulla hic locorum habetur ratio:) Quamvis enim, ubi numeri non conveniunt, certum sit erratum esse; non tamen certum est operationem recte procedere ubi conveniunt. At interim (ne penitus abjiciendam putemus hanc probationem) probabile est (utut non certum) errorem siquis sit (praeterquam qui ex indebito notarum situ oritur) hinc detectum iri, saltem nisi datâ industriâ fraus instituatur; raro enim (&quidem rarius quam quis putet) Errores siqui sunt tam feliciter (vel potius infeliciter) conspirant ut se mutuo tegant. Et propterea cum haec probatio non adeo magno constet labore, non inutiliter adhiberi poterit. Et quidem in prolixis praesertim Divisionibus, operae pretium esse potest eam saepius in ipso operationisgurriculo adhibere (quod quidem fieri potest post quamlibet Divisoris promotionem) ne error in principio operis totum insecuturum laborem plane frustraneum reddat. Sed &minus universalis est hujusmodi Probatio Novenaria; quippe quae solis numerosis operationibus convenit, non item Speciosis sive Symbolicis, aut Algebricis; ut nec (nisi correctiones aliquoties adhibeantur) ubi plurium denominationum quantitates occurrunt. Cum enim ortum ducat haec probatio ex graduum sive locorum dispositione in continua proportione decupla; ubi haec dispositio non est, neque locus est huic probationi.