Latin
20
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 20
Unproofread scanNot analysed yet
integri. Ut, si quaeratur (instante hora nona) quot horae post octavam transierint; respondebitur forte, nec unam, nec nullam, sed semihoram praeteriisse. Concedo quidem sic responderi posse: Concedo etiam numeros quos Fractos vocant, sive Fractiones, esse quidem Vni &Nulli quasi intermedios. Sed addo, quod jam transitur εἰς ἄλλο γένος. respondetur enim non de Quot, sed de Quanto: Non enim dicitur, Quot horae praetetierint; sed, Quantum horae, seu quanta pars horae; non πόσαι ὥραι, sed πόσον τῆς ἄρας, seu πιστημθριον. Pertinet igitur haec responsio, proprie loquendo, non tam ad quantitatem Discretam, seu numerum, quam ad Continuam; prout hora supponitur esse quid continuum in partes divisibile; quamvis quidem harum partium ad totum ratio numeris exprimatur. Quanquam enim non recte dicaturμηδὲν τῆς ὥρας, nihil horae, recte tamen dicitur μὴδεμίαν ὤρον, nullam horam, transiisse, ne unam quidem. Idem dicendum est de Fractionibus omnibus; verbi gratia, si (1) tres horae quadrantes praeteriisse, dicatur; intelligitur, tantum horae praeteriisse, quantum est numerus Ternarius (fractionis numerator) ad (ejusdem Denominatorem) quaternarium; seu (quod idem est) supponitur hora (ut quid continuum) in quatuor partes Geometrice secta, harum vero tres tantùm assumtas esse, quae quidem Arithmetice numerantur. Indicat igitur Fractionis Denominator Geometricam integri in membra partitionem, Numerator verò talium membrorum indicatorum numerum seu Multitudinem Arithmeticam: adeóque numerus Fractus non tam Numerus est, quam numerorum ad invicem Ratio. Est igitur Vnum Numerus minimus, non autem vel Nullum, vel Numeri Fracti. CAP. De Numerorum procreatione. CAP. 5. CAP. Numerorum Procreatio. Numerus Maximus non datur. Numerorum Nomenclatura; &ordinita dispositio, in continuâ propertione