Latin
21
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 21-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed, ne difficiles simus; Ego quidem concedo, quod ille (ni fallor) hic contendit, (quod saltem contendere debet;) nempe, πηλίκον, &πηλικότητα, vel de quantitate continua dici, vel saltem de eo quod ad instar continuae quantitatis consideratur: scilicet, ubi quid consideratur ut Quanium, non ut Quot. (Sed &μέγεθος eadem, credo, latitudine sumendum erit: Nam quae de magnitudinibus hic habet Euclides Propositiones, non solis proprie dictis magnitudinibus, sed etiam aliis non raro Quantis applicantur.) At quid porro? Jam, inquit pag. 83. videamus quomodo in rationis definitione hoc vocabuli locum habet: nempe λόγος ἐτὶ δύο μεγεθῶν ὁμογενῶν ἡ κτ πιλικότητα πρὸς ἄλληλα ποιὰ χέσις. Quod nobis hac in re videatur, superius dictum est; nempe eam hic innui habitudinem qualitativam, quae sit ex quantitate oriunda; sive quae magnitudinibus competit non tam secundum quod multa sunt, vel etiam simpliciter magna, &c. quam secundum quod Quanta, sive Quam magna, sint. Videamus quid alii. minamitutrnunm Scholiastes (inquit p. 84.) hac voce, infinitas magnitudines exclusas esse, putat. Fortasse quidem. Neque male. Nam πλίκον, quam magnum, non simpliciter magnum dicit, sed magni determinatam magnitudinem, sive magnitudinis mensuram; quippe de infinitis non dici potest πλίκα, quam magna sint: adeoque nec illis attribuenda χίσις, ἢ κτπηλικότητα, quae ipsis secundum πιλικότητα conveniat. (Scholiastis verba habentur pag. 10. l. 21. τὸ δὲ, κτι πιλικότητα, inquit, in Rationis definitione additur, ἶνα χωρῆσν τδ ἀπείρων μεγεθῶν.) Quam autem hic exercet Meibomius, criticismus, p. 84. l. 27. in eo graviter peccasse Scholiasten, quod has voces, κτ πηλικότη τα, cum magnitudinum notione conjungendas putat, cum Euclides ipse relationis notioni illas adiunxerat; quod articulus ἢ in Graeca Editione indicat: mihi quidem nullius momenti videtur. Nique enim Scholiastes ita separat, quin articulus ἡ respiciat vocem χίσις: (nempe ea relatio quae est secundum quantitatem;) neque Euclides ita conjungit cum notione relationis, quin vox πυλικότητα magnitudines respiciat. Non enim intelligendum est, ἡ κατὰ τῆς χάσεως πηλικότητα, quod videtur velle Meibomius. (quasi dixisset Euclides, Magnitudinum relatio ea quae relationis quantitaum spectat.) ecquis enim hic sensus esset? sed ἡ κατὰ τῶτ ἀυττε μεγεθῶν πολικότητα; nempe, ea magnitudinum inter se relatio, quae ipsarum (non, ipsius,) quantitatem spectat. Et propterea etiam, quod obiter moneo, quum dixisset ipse Meibomius p. 80. I. 1. magnitudinum ejusdem generis, secundum quantitatem spectatarum relatio; sat illud commode dictum fuerat nec opus erat, ut, in emendandorum catalogo, pro spectatarum, substitueret spectata; utrumvis enim dicatur perinde est. Tum p. 87. l. 23.