Latin
22
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 22-5
Unproofread scanNot analysed yet
hanc Commandini explicationem taxat, Vide ne hoc potius dictum sit, ut intelligatur proportio, quae in quantitate, non item quae in aestimatione consistit. Cur ansam fecit Scholiastis illud lin. penult. διττὸς γὰρ ὁ λόγος· ὁμὲν ἐν ἀξίᾳ, ὁ δὲ ἐν ποσφduplex siquidem est ratio; altera quoad aestimationem, sive valorem; altera quoad quantitatem. Puta, Vini congius, congium Aquae, ratione dignitatis sive aestimationis, multo superat; non autem, ratione quantitatis. Vult itaque Commandinus, &recte, vocibus, ἢ κασὰ πηλικότητα, excludi hic magnitudinum quoad dignitatem, aliamve ejusmodi, considerationem; eamque indicari, quae est quoad quantitatem. Quippe non hic consideratur, num, comparatarum magnitudinum, haec illa melior sit, vel rectior, aut regulatior, &c. (quae &ipsae sunt magnitudinum ποιαὶ αίσεις;) Sed, num major, &c. Et quidem quantuplo major minorve; quae sola est, ἢ κατὶ πηλικότητα πιιὰ χίσις Hunc (inquitp. 88.) secuius Clavius, s secundum quantitatem]) explicat, secundum quod una major est quam aliera, vel minor, vel aequalis. Recte quidem, &quidni? At, inquit, hoc aeque verum esset, si pro κατὰ πηλικότητα, Euclides dixiset, κατὰ ποσότηταῦ Fortasse quidem, (nempe si intelligatur ποσύτης, tanquam a πόσον, non tanquam aπόσα, dici:) &quid si? Quinimo, inquit, si planè haec verba omisisset, nihilominus haec consideratio locum habuisset. Fortasse quidem; si nempe ita omisisset ut interim subintelligenda velit: Aesi plane abesse velit, ne quidem subintellecta, ea consideratio locum non haberet; quippe reliqua definitionis etiam alibi locum habent. Si enim dicitur, Diametrum peripheriâ minus curvam esse; aut Aequicrurum Scaleno regulatius; erit utrobique δύο μεγεθῶν ὁμογονῶν πρὸς ἄλληλα ποιὰ χίσις, duarum magnitudinum ad invicem relatio qualitativa: at interim Ratio non erit, quia non ἢ κασὰ πηλικότητα χίσις. Dissimilitudinem quippe illa dicunt; Rationem non dicunt, nedum Inaequalitatem. Cum autem horum nihil Meibomio placeat; sed, ex interpretibus nullum; quid πηλικότης esset, percepisse, contendat p. 87. l. 2. atque omnes inde hallucinatos, quod vim vocabuli πηλικέτης ignorarent: videamus quid ipse velit, his vocibus κατὰ πηλικότητα, insinuari. Nempe, in hunc sinem addita vult, p. 83. l. 27.