Latin
LIZLZIAISIAIISIA
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIZLZIAISIAIISIA ZLALALSLIQLIZLIALICLIS *S TS TIOIEOIE. IISI3 130 ZLALZLI2SIISIAZIAQIS6IS3 &infra 24, habebitur ad latus numerus 8, in 3) 24 (8 quotiente ponendus: quippe in 24 octies praecise continentur 3: nam 3x8 –24. Unde patet numerum 3, numeri 24 esse partem aliquotam, nempe octavam. Si 26 per 3 dividenda sint; in columna tertia Cubi in fronte 3,) &serie transversa octavâ, reperiuntur, non 26, sed 24, binario minor, &ad latus 8; quod indicium est Dividendum 26, continere diviforem 3 octies, atque insuper 2: vel ex Dividendo 26, octies auferri posse divisorem 3, atque insuper restare 2. Hoc residuum, cum subjecto sibi divisore, &interjecta lineolâ, invento quotienti 8 postpono, ut habeatur perfectus quotiens 8 1/2. Quod etiam indicat numerum 3 numeri 26 aliquotam partem non esse, cum hic illum contineat plusquam octies, &minus quam novies. Si vero numerus Dividendus non sit decuplo Divisoris minor, gradatim procedendum est, &varia multipla successivè subducenda; posito primum Divisore sub dividendi gradu supremo, seu ad finistram primo, (saltem si divisor non sit major figura Dividendi eo gradu posita,) &deinceps successive in reliquos locos promoto, usque dum ad locum infimum tandem perveniatur; in singulis interim locis sublato quoties fieri potest Divisore, seu, quod idem est, sublato divisoris multiplo quam fieri potest amplo, e numeris dividendi suprapositis, notato ubique siquod sit residuo; numero item subductionum in quolibet gradu factarum, sive multipli subducti denominatore, seorsim in Quotiente notato; quorum omnium, respectu ad suos gradus habito, collectio (residuo, siquid operatione perfecta supersit lineolae ut dictum est supraposito, cui subscribatur ipse Divisor,) integrum quotientem constituet: sicut &multiplorum omnium subductorum aggregatum, si illa videbitur colligere, (adjecto interim siquid in fine supersit residuo restituet integrum Dividendum; si enim singula subducta restituantur, redibit numerus primo positus: Ipseque numerus Dividendus toties Divisorem continet quoties indicat quotiens, seu quoties ipse quotiens continet unitatem, ut &Quotientem toties quoties Divisor continet unitatem.