Latin
LIZLZIAISIAIISIA
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 24-2
Unproofread scanNot analysed yet
Exsempli gratia. Si numerus 486 sit bisecandus, sive in duas aequales partes dividendus; vel, si quaeratur quoties in numero 486 contineatur numerus 2; hoc est, si dividere oporteat 486 per 2: Ponatur Divisor 2, sub figura divisoris ad sinistram prima, nempe lub 4; &quaeratur (vel ex memoriâ, vel ex tabella supraposita) quoties in 4 contineantur 2; quod quidem bis fit, nec saepius, (nam ipsius triplum, 2x3 –6, majus est numero 4, adeoque auferri non pocest) notato igitur in Quotiente numero invento 2, divisoris duplum (quotuplum nempe indicat Quotiens) nempe 4 2x 2, è numero 4 supraposito auferatur, &cum nihil restet utraque figura (2 divisoris, &4 dividendi) deleantur, (ut quae munus suum jam praestiterint;) estque haec operatio prima. Deinde, promoto Divisore in locum proximum, sub Dividendi figurâ 8, eadem operatio (mutatis mutandis) repetenda est: nempe quaeratur, quoties 2 in 8? &responsum 4 ponatur in quotiente (post numerum 2 istic prius positum) &Divisoris quadruplum, 8 =2* 4, ex 8 (dividendi numero supraposito) auferatur, &cum nihil restiterit, deletis figuris 2 &8, perfecta est operatio secunda. Tandem, promoto in locum proximum divisore, ad eandem formam praestanda est operatio tertia; quaeratur nempe, quoties 2 in 6?