Latin
23
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 23-7
Unproofread scanNot analysed yet
ut relationem illam duarum magnitudinum spectandam innueret in quantitate &magnitudine; non autem in quotitate &multitudine. Omnino quidem. Quippe, qui lineam bipedalem pedalis duplam esse asserit; non dicit Quot sit illa, sed Quanta sit: non enim duas esse dicit, sed duplam. An vero hoc illud est, quod nemo Interpretum percepit unquam? Sed ignorarunt omnes? Haud equidem crediderim. Quis enim illud nescit? Verum hoc forsan addendum velit; nempe, non omnem rationem numero denominari posse; puta integro, (ut Dupla, Tripla, aliaque Multipla,) vel etiam fracto, (ut sesquialtera, sequitertia, superbipartiens tertias, &c.) sed eas esse posse magnitudinis ad magnitudinem rationes, quae numeris explicabiles non sunt; ut (in Quadrato) Diametri ad Latus; aliaeque ejusmodi irrationales: quibus igitur non tam Quotuplum, (quod, stricte loquendo, vix de aliis quam Multiplis dicitur) quam Quantuplum sit hoc illius ostenditur. (Quod etiam nemo nescit.) Atque huc, credo, spectant quae habet p. 84. l. 22. Vocabulum πηλικότης hoc fine adhibuit, ne scilitet sinistrè in numero illa relatio spectaretur. Vniversalior enim est ratio in quantitate spectata, eâ quae spectatur in numero: quod non omnis ratio in quantitate spectata, numeris explicari possit. Hoc autem quamvis ita verum sit, ut nihil verius: tamen, quid contineat novi, ego plane non videoquippe quod tritissimum est, &nemini ignotum. Sed &perinde verum est, neque jam primitus cognitum, hac ipsâ (inter alias) ratione, tum Quid sit Ratio, tum Quid sit eadem ratio, universalius de magnitudinibus universim, 3 &5 dd 5. quam speciatim de numeris, 20d 6. definiri. Multae siquidem Magnitudinibus conveniunt Rationes, quae numeris non conveniunt. Dum vero addit, p. 85. I. 19. Et hac de causa tertiae definitioni statim quartam subjungit, quae hoc melius explicaret; nempe, omnes ejusdem generis magnitudines, rationem inter se habere, quae, si multiplicentur, se invicem superare possunt: Minime assequitur in ea re Euclidis mentem: Atque illud, ejusdem generis, perperam inserit in Euclidis definitionem.