Latin
24.1 to 24.3
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 24.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
8 IMVIV . VOTISVISG Atque hactenus decem primores propositiones secundi Elementi Euclidis demonstravimus Arithmeticè. Reliquae quae supersunt quatuor, Arithmetice item demonstrari possunt, sed assumptis in auxilium aliis quam quae adhuc exposuimus principiis Geometricis, quibus itaque impraesentiarum supersedendum duxi. Sed &aliae passim apud Euclidem (aliosque) propositiones occurrunt Geometricae, quae hujusmodi calculo Arithmetico facillime demonstrantur. Sufficit autem praesenti nostro instituto specimen in paucis exhibuisse. CAP. XXIV. Geodaesia Parabelogrammi Rectarguli; Obliquanguli; cujusvis. Mensuratio Trianguli Rectanguli; Obliquanguli; cujusvis. Mensuratio cujusvis figurae rectilineae. Mensuratio figurae regularis. Mensuratio circuli, ejusque portionum, sectorum, &segmentorum. De circuli quadratura, &ratione perimetri ad diametrum. De figuris mistis. De figurarum metamorphosi. Stendimus (in Capite 22) methodum Parallelogramma De Geodaesia ORectangula mensurandi, &inter se comparandi. Nempe ParalleloParallelogrammi Rectanguli cujusvis area, ae grammi Requalis est quamitati quae ex duarum rectarum ctanguli. circa angulum rectum, invicem ductu emergit. Ut, si latitudo A =3 ducatur in longitudinem B= 4, emergit area AB =12. Adeoque, verbi gratia, Rectangulum latum 3 pedes, &longum 4, continet pedes quadratos 12. Quod etiam liquet in Parallelogrammo apposito in 12 spacia quadrata diviso, quorum singula latera sint (puta) pedalia. At interrogabitur forsan, Cur hoc ad Parallelogrammum De ParalleRectangulum restringatur; cum logrammis dem videatur, dicendum de ObliObliquangis. quangulo. Puta, si lineae C, D, circa lis. eseium, angulum acutum, (vel etiam G, E, circa angulum obtusum,) invicem multiplicentur, quarum altera sit 3, altera q pedes longa; emergit numerus 12: ipsumque Parallelogrammum Obliquangulum in totidem spacia dividitur aequalia, quorum item latera singula contineant (puta) pedem unum; non minus quam si esset parallelogrammum Rectangulum. Respondeo; Posse quidem Parallelogrammum, etiam Obliquangulum, in totidem spacia aequalia &similia dividi, quot indicat mutua multiplicatio laterum duorum circa ipsius quemvis engulum constitutorum; eorumque spaciorum latera esse aequalia, (puta vnius pedis singula) non minus quam si parallelogrammum suisset Rectangulum.