Latin
24.4 to 24.7
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 24.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nego spacia illa esse pedes quadratos, aut quidem totidem quadratis pedibus aequalia, utut quatuor lineis pedalibus terminentur singula. Rhombi nempe sunt, non quadrata, propter obliquitatem angulorum, cum quadrata omnia (ex definitione) sint rectangula. Sed &quadratis minora sunt, propter eandem obliquitatem: quod ipsum evenit in aliis parallelogrammis omnibus, sive aequilatera sint, sive inaequilatera, hoc est, sive sint Rhombi sive Rhombidea; minora nempe sunt quam si essent rectangula, quamvis iisdem lineis terminata. Quod sic demonstro Geometrice: (quippe cum de solo situ agitur, qui ad Geometriam peculiariter attinet, demonstratio Arithmetica vix locum habet. )Sit parallelogrammum Rectangulum AB, eique isoperimetrum Obliquangulum DC, ita ut latus DB sit utrique commune, &DG ipsi DA aequale, (reliquaque latera sibi oppositis parallela &aequalia.) Quamvis autem latera BC, DG, parallelogrammi obliquanguli, sint sigillatim aequalia lateribus BE, DA, paralleloaisa E grammi Rectanguli, (&reliqua reliquis;) est tamen ipsum parallelogrammum Obliquangulum DC, minus Rectangulo AB, aequale quippe Rectangulo HB. Producatur enim latus CG ad H: eritque GH=FH, (quia tam CG quam FH aequantur ipsi BD, opposito lateri in utroque parallelogrammo; &,eadem ratione, HDEFB, &DG =BC, (sedet anguli ad B, C, F, aequales angulis ad D, G, H,) aequale est igitur triangulum DHG, triangulo BFC, (eique congruit;) quorum priori si addatur commune segmentum BDGF, fit parallelogrammum rectangulum HB; sin posteriori, sit obliquangulum CD, quod igitur ipsi HB aequale est, &propterea minus quam AB, quod erat demonstrandum. Et similiter procederet demonstratio in parallelogrammo quovis obliquangulo. Patet igitur 12 Rhombos Parallelogrammi propositi Obliquanguli AB, minores esse totidem Quadratis Rectanguli, CD, utut tam haec quam illi quaternis lineis pedalibus terminentur. Si quaeratur insuper, Quid impediat quo minus mensuras exprimere liceat per Rhombos aequè ac quadrata? Respondeo, Magnitudines explicandas esse per mensuras certas, (secus enim de magnitudine non constabit,) ideoque per quadrata potius quam per Rhombos. Cum enim quadratorum omnium anguli recti sint, adeoque invicem aquales, dato illic latere de magnitudine constabit; Rhomborum autem anguli cum possintmagis minusve obliqui esse, dato latere non tamen de magnitudine constabit, quae quidem major minorve erit, prout obliquitas minor majorve fuerit.