Latin
LIZLZIAISIAIISIA
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 25
Unproofread scanNot analysed yet
responsum 3 in quotiente scribatur, &Divisoris triplum 6–2* 3, ex numero 6 supraposito ablatum, nihil relinquit; adeoque, deletis 2 &6, cum nullae supersint aliae Dividendi figurae, peracta est tota divisio; &repertus est Quotiens integer 243; qui propterea semissis est numeri 486; quippe toties in 486 reperitur numerus 2. Si autem plures adhuc superfuissent in numero Dividendo loci, plures etiam eâdem plane methodo repetendae essent operationes, quot opus esset. Si quis interim objiciat, figuram 4, centuriarum loco positam, atque 8 positam in loco decadum, non tot simpliciter unitates, sed illam 4 centurias, hanc 8 decades significare, adeoque 2 in 400 non bis sed ducenties, &in 80 non quater sed quadragies contineri. Verum quidem illud est: sed &pariter verum est figuras 2 &4 in quetiente positas, quanquam cum primum scriberentur, videri possunt tot simpliciter unitates notare tamen ubi tota perficitur divisio patet illam ducenta, &hanc octoginta, significare; adeoque non dicimus numerum 2 (divisorem) in numero 486 (dividendo) contineri bis &quater &ter, sed ducenties quadragies &ter. Et quidem in operatione prima, si locorum ratio habeatur, non simpliciter bis duo ex 4, sed ducenties duo ex 400, sive bis duas centurias ex quatuor centuriis; &in operatione secunda, non tam quater duo ex 8, quam quadragies duo ex 80, sive quater duas decades ex 8 decadibus, ablata esse dicendum erit. Et similiter in aliis quibuscunque divisionibus. Eodem modo, si 138240 per 3 dividamus; Divisorem 3 (non quidem sub 1, quia ipso divisore minor est, adeoque 3 in 1 nullies continentur, &propterea in quotiente vel nihil ponendum esset, vel ociphra, quae hîc loci nulli esset usui, cum nondum scriptam habeamus figuram significativam, sed) sub figura proxima 3 subscribo; &,cum 3 in 13 (figuris suprapositis) contineantur quater, scripto in quotiente 4, divisoris quadruplum 12 =3x4, ex 13 sublatum, relinquit 1, quod residuum deletis 13 superscribo: Tum deletum etiam eò loci divisorem, in proximum transfero; &,cum 3 in 18 contineantur sexies, in quotiente post 4 subjungo 6, &divisoris sextuplum 18= 3*6, ex suprascriptis 18 sublatum, nihil relinquit: Et, deletis tam 3 quam 18, divisorem in loco sequente sub 2 colloco: verum cum 3 in 2 ne semel contineantur, scriptâ in quotiente ciphra o, divisorem (istic deletum) in locum adhuc proximum promoveo, sub figura 4: Tum, quia 3 in 24 (figuris suprascriptis) continentur octies, posito in quotiente 8, divisoris octuplum 24 3x8, ex 24 sublatum, nihil relinquit: Deletis igitur 3 &24, &posito sub o divisore 3, invenio 3 in o nullies contineri, adeoque &hic in quotiente ciphram colloco; &peracta est tota divisio.