Latin
8 IMVIV . VOTISVISG
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 25-3
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hujus quidem operationis ratio, praeterquam quod jam fuerit demonstrata, hinc satis intelligi potest, si advertamus, quod, si in parallelogrammo quovis (puta GB) unum aliquod ex lateribus pro longitudine habeatur (puta DB,) ejusdem latitudo aestimanda erit non ex linea utcunque transversim ductâ (ita enim latitudo esset plane incerta, &modo major modo minor dicenda, prout illius transversae lineę ad arbitrium sumptae minor majorve fuerit obliquitas sed ex linea directe sive perpendiculariter transeunte; puta non ex linea inclinata DG vel BC, sed BF vel DH. Et quidem si supponatur asserculus, in illa forma constitutus, longitudinem habere DB quantamcunque ejus latitudo non aestimanda erit (ne quidem usu communi) quanta est DG, sed quanta est BF, aliave ejusmodi recta perpendiculariter ducta. Quae quidem ut transeuntium omnium est brevissima, ita sola certa est; cum quae oblique transeunt, pro variata obliquitate, variant etiam longitudinem. Atque haec de magnitudine parallelogrammi dixisse sufficiat. Nempe, si Parallelogrammum comparare libeat (non praecise ad quadratum, sed) ad Quadrangulum aequilaterum, (sive quadratum fuerit sive Rhombus, quod exposito Parallelogrammo sit aequiangulum, hoc est, pariter inclinatum; ducenda sunt invicem duo latera ad eundem quemlibet angulum constituta: Si vero Parallelogrammum, utcunque inclinatum, ad solum Quadratum comparare placeat; ducendum est latus quodvis in re, ctam ab eo latere ad latus oppositum perpendiculariter ductam. Quî quidem duo rectarum invicem ductus, in parallelogrammo Rectangulo, tantundem valent; in Obliquangulo, non item. Quae autem de Multiplicatione jam dicta sunt, &de Divisione (mutatis mutandis) intelligenda sunt. Quippe quod Multiplicatione conficitur, id Divisione dissolvitur. Ut igitur ex datis longitudine &latitudine, (sive in Parallelogrammo rectangulo, sive obliquangulo,) habetur area multiplicando: sic ex data area cum longitudine, habetur latitudo; vel ex data area cum latitudine, habetur longitudo, dividendo. Atque de Parallelogrammis hactenus. Cum autem Geodaesiam jam sim aggressus, hoc est, mensurationem Planorum; operae pretium erit etiam alia breviter attexere quae eò spectant, ut totum illud plana mensurandi negotium, saltem prout praesentis instituti ratio postulat, absolvam. Illud vero, quantum superest, mensuratione Trianguli fere totum perficitur.