Latin
24.8 to 24.10
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 24.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Non igitur Rhombis sed Quadratis potius determinandae sunt figurarum magnitudines Addo tamen, si non de Rhombis utcunque sumptis, sed de Rhombis in certo quovis obliquationis angulo, agatur; non minus certa est Rhombi mensura quam Quadrati. Verbi gratia, in oblongo CD obliquangulo non minus certum est tot pedales Rhombos, in eodem, cum ipso oblongo, inclinationis angulo, contineri, quot in oblongo Rectangulo AB continentur Quadrata pedalia; (propter latera utrobique sigillatim aequalia. )Et quidem propositiones illae omnes quae superius ex Euclide) demonstrantur de Quadratis &Rectangulis, non minus valent de Rhombis &Rhomboidibus in eodem quocunque inclinationis angulo. Quod quidem notare magno esse potest usui Geometris. Patet autem, ex jam dictis, methodus mensurandi Parallelogramma Obliquangula. Non quidem ex ductu DB in BC sed DB in BF vel in DH. Cum e nim, ut modo demonstratum est, PaAil LE rallelogrammum Obliquangulum CD, aequale sit Rectangulo HB; eadem erit utriusque area seu magnitudo. At ex ductu DB in EF, vel in DH, habetur area Rectanguli HB (per ea quae dicta sunt Capite praecedente;) ergo &Obliquanguli CD. Hoc est, Si in Parallelogrammo quolibet, (sive Rectangulo sive Obliquangulo,) a latere quovis ad oppositum ducatur perpendicularis, eaqume in eorum utrumvis multiplicetur, prodibit Parallelogrammi area.