Latin
CAP. XXVIII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 254
Unproofread scanNot analysed yet
Nam, verbi gratia, Bes, non assis aliquota Pars dicitur, sed Partes, nempe duae tertiae; &Dodrans, tres quartae; &sic de caeteris. Sic enim Euclides, 3 &4 dd 7. Pars est numerus minor majoris, cum minor metitur majorem: Partes autem, cum non metitur. Proportionis (sive Rationis) Multiplicis species sunt, Dupla, Tripla, Quadrupla, &sic deinceps in infinitum. Et contra proportionis (sive Rationis) Submultiplicis species sunt, Subdupia, Subtripla, Subquadrupla, &c. vel etiam Semissis, Triens, Quadrans, &c. vel etiam Pars dimidia, tertia, quarta, decima, centesima, millesima, &c. Graece ἡμιμόειον, τειτημόριον, τεταρτημόριον, δε κατημόειον, ἑκατοστημόειον, χιλιοστημόριον, &c. Quantitates autem quantitatum Aequimultiplices, Euclidi aliisque, dicuntur, quas suae respective partes per eundem numerum metiuntur. Vel (quod perinde est) prima secundae, &tertia quartae aeque multiplices sunt, quando prima secundam toties praecise continet, quoties tertia quartam. Sic quaternarius binarii, &senarius ternarii sunt aeque-multiplices; utrobique scilicet in proportione dupla: quia tum illum binarius, tum hunc ternarius, per binarium metitur; &toties 2 in 43 quoties 3 in 6 continentur, nempe utrobique bis. Ratio (sive proportio) Superpaticularis, est ratio majoris quantitatis ad minorem, quando major minorem semel quidem, nec saepius continet, sed &ipsius partem aliquotam. Sic 3 ad 2, &6 ad 4, sunt in ratione superparticulari; uterque enim numerus antecedens 4) 6 (1 1/2 –1/2 consequentem suum semel continet ipsius insuper semissem. Diviso nempe numero majore per minorem, prodibit utrobique Quotiens 1 1/2. Hujus Rationis species sunt, Sesqui altera, Sesquitertia, Sesquiquarta, Sesquiquinta, Sesquidecima, Sesquicentesima, Sesquimillesima, &ic deinceps in infinitum: prout scilicet major minorem semel continet, &insuper minoris partem dimidiam, tertiam, quartam, quintam, decimam, centesimam, millesimam, &c.