Latin
CAP. XXVIII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 255
Unproofread scanNot analysed yet
LQQQE Ubi autem major ad minorem est in ratione Superparticulari, Subsuperparsesquialtera, sesquitertia, &c. erit minor illa quantitas ad maticularis. jorem in ratione Subsuperparticulari, subsesquialtera, subsesquitertia, &c. Sic 18 ad 16 sunt in ratione sesquioctava, (nempe ut 9 ad 8,) ergo 16 ad 18 in ratione subsesquioctava. Et pariter in similibus. Apud Aristotelem, ἐπμόειος &ὑπεπιμδειος hoc sensu occurrunt Metaph. 4. &alibi. Et apud alios passimRatio seu proportio Superpartiens ἐπιμερὴς est ratio quantita- Superpartitis majoris ad minorem, quando major minorem semel qui-ens. dem, nec saepius, continet; sed &aliquot insuper ipsius partes aliquotas. Sic 5 ad 3, sunt in ratione Superpartiente: numerus enim quinarius ternarium continet semel, &duos insuper ipsius trientes. Si enim 5 per 3 dividamus, erit quotiens 13. Hujus proportionis species duplicem characterem postulant. Cum enim major minorem contineat, &insuper aliquot ipsius partes aliquotas; dicendum est, quot partes, &quidem quotas continet. Priori respectu dicitur, Superbipartiens, Supertripartiens, Superquadripartiens, Superdecupartiens, &c. prout quantitas major, praeter ipsam minorem, contineat insuper ipsius partes aliquotas, duas, tres, quatuor, decem, &c. Posteriori respectu dicitur superpartiens tertias, superpartiens quartas, quintas, decimas, centesimas, &c. prout partes illae aliquotae sint trientes, quadrantes, &c. hoc est, partes tertiae, quartae, quintae, decimae, centesimae, &c. Sic ratio numeri 5 ad 3, vel 10 ad 6, est superbipartiens tertias: Major enim minorem utrobique semel continet, &insuper duos ipsius trientes, ut ex divisione liquet. Sic 7ad 4, est supertripartiens quartas. Et pariter in similibus.