Latin
G OAOORRS,O
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 278
Unproofread scanNot analysed yet
*Dicitur, ex quibus excellunt Indi, quibusque reliquis hominitebus praeiverunt, tria esse. viz. Librum Golailah Wadamnah; 16 ludum Scacchorum; atque novem Figuras numerarias. Cum autem in superioribus, laudatus sit Ebn Chalecan; gravis apud suos author, &magni nominis; lectori forsan non ingratum erit quae apud ipsum, in vita Alsuli, habentur, recitare: quae, latine reddita, sic sonant. Vidi multos qui assererent, Alsuli Scacchorum s. sive Latrunculorum) ludum invenisse. Quod error est. Ejus enim Author fuit Sessa Ebn Daher Indus; Regisque, cujus gratia illum invenit, nomen Shehrâm. Siquidem Ardshir Ebn Babec, primus Regum Persiae posteriorum, ludum Calculorum invenerat, (Nardsbir inde dictum, ab Authore sc. denominatum:) quo mundi, ejusque incolarum, specimen exhibuit; dum Alveum in duodecim domos distinxit, mensium anni numero; calculos triginta, numero dierum cujuslibet mensis, statuens; talos autem, decreti Divini, &mutationum quibus mundi incolas agitat, loco posuit. In summa; longus esset his de rebus sermo, &a proposito nostro alienus. Gloriantibus ergo Persis, ludi calculorum inventione; in Regis Indorum gratiam, Sessa Scacchorum ludum composuit: Quem calculorum Cludoτ longe antecellere censuerunt istius temporis sapientes, ob multa quae enarrare longum esset. Ferunt autem, quod, ubi Sessa ludum istum, a se inventum, Regi Shehramo praedicto exposuisset, ille de hoc miratus, valideque laetatus, jussit ut in Ratiocinatorum consessibus usurpetur, omniumque quae nosset praestantissimum judicavit; utpote qui bello instrumentum esset, religioni vitaeque communi stabilimentum, omnisque commenti fundamentum; atque se gratum ostendit &laetitia affectum, ob insigne quod sibi in regno suo hac ratione contigisset beneficium. Jussitque Sessam, ut, quicquid sibi libueret, peteret. Qui ergo, Opto, inquit, ut tritici granum primâ domo 6 Careola] positum, continue duplicetur, donec ad ultimam perventum fuerit; illudque quicquid fuerit, mihi concedas. Rex autem illud, ut parum quid, contemptu accepit; &male tulit, quod ille exiguum quid &tenne proposuisset, cum ipse magnum aliquod animo concepisset. Cui ille, Nolo, inquit, aliud quam hoc; atque in ea petitione perseveravit; donec ipsius voto annuens [Rex) id ipsi dari jussit.