Latin
G OAOORRS,O
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 279
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ubi computistis suis dictum esset; illi, facto computo, retulerunt, non esse penes ipsos frumentum, quod summam istam aequaret, vel ad eam prope accederet. Quod cum Regi nunciatum esset, ipseque dictis assensum haud praeberet, computistas accersi jussit. *Qui, ab illo interrogati, responderunt; si comportaretur totum quod in mundo esset frumentum, id summam istam haudquaquam aequaturum. Ipsoque sibi rem demonstrari petente; cum considentes computum fecissent, apparuit id fuisse veFrum. Rex ergo dixit, Magis ego te miror, ob eam quam fecisti optionem, quàm ob Scacchorum quem invenisti ludum. Ratio autem duplicationis istius est, ut in domo prima, e ponatur granum unum; in secunda, duo; in tertia, quatuor; in quarta, octo; atque ita deinceps usque ad ultimam; "iescunque ad aliam domum transeatur, duplum ejus quod in priori positum fuerat statuatur. Eram autem animo solicitus de hac summa, donec computistam quendam Alexandriae convenissem; qui duos mihi modos ostendit quibus dicti veritas pateret: chartamque mihi exhibuit, qua illud delineatum fuit. Hac scil. ratione, ut, cum numeros duplicasset usque ad domum decimam sextam, statueret ibi grana 32768: quam, inquit, summam, mensuram Kadah statuas; quod mihi perpendenti ita se habere visum est. Dein, Al Kadah domo decima septima duplicans, eo modo perrexit donec arcola vicesima Waibah haberet. Dein Waibas duplicare pergens, ad Ardobas pervenit: Quas duplicare non desiit, donee domo quadragesima Ardobas haberet 174762 cum duabus tertiis. Tum dixit, Hanc summam statuamus Granarium; neque enim plus eâ continebit Granarium. Dein Granaria ista, usque ad domum quinquagesimam duplicata, erant 1024. Atque haec inquit, Vrbem conficiant. Neque enim urbs plura Granaria continebit; &quaetandem Urbs tot in se continebit granaria? Dein, Uries duplicatae usque ad domum sexagesimam quartam, quae in Scacchorum Abaco ultima est, ad numerum 16384 pertigerunt. Sciasque, inquit, non esse in toto mundo plures quam hae urbes: Siquidem Sphaerae terrae circuitus, prout ex Geometria constat, est Parasangarum 8000; adeo ut si quocunque terrae M m 3 rae loco poneretur funis extremitas, quo totam terrae iphaeram cingeremus, donec alteram funis extremitatem ad eundem locum perduceremus, ita ut occurrerent utraque extremitas, funis istius mensura esset longitudinis milliarium 24000, quae Parasangas 8000, aequant.