Latin
FER-IECSICE
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
]CEXBE=CARIBE. Patet igitur universim methodus mensurandi Triangulum quodvis (sive Rectangulum sive Obtusangulum sive Acutangulum.) Nempe, à quovis ipsius angulo demissa in latus oppositum (productum, si opus,) perpendiculari; harum rectarum (scil. perpendicularis, &dicti lateris,) si altera in alterius semissem ducatur, prodibit area Trianguli. Contra vero; Si areae duplum per earum rectarum alteram dividatur, habetur reliqua: puta si per basin, habetur perpendicularis sive altitudo; si per altitudinem, habetur basis. Atque de Triangulis mensurandis hactenus. Exposita jam methodo mensurandi quodvis sive Parallelogrammum sive Triangulum; eadem opera &figuras alias rectilineas quascunque mensurare docuimus: saltem si illud addatur Figuram quamvis rectilineam vel in Parallelogramma dividi posse, vel saltem in Triangula: Ex quorum igitur calculo, propositae figurae calculus statim innotescit. Exsempli gratia. Figurarum appositarum altera in tria Quadrata &unum Triangulum dividitur; Altera, in quatuor Triangula. Quae si seorsim mensurentur; illorum aggregatum priori, horum posteriori figurae aequatur. Atque eodem prorsus modo faciendum erit in figuris quibusvis mulctangulis, praeserG Al tim irregularibus; resolutâ scilicet figurâ multangulâ in tot parallelogramma vel triangula quot figurae ratio postulat, &prout calculo magis videbitur expedire; quod cujusque prudentiae permittendum erit. Si vero figura mensuranda, quotcunque demum, habuerit la- Mensuratio tera, Regularis sit; hoc est, quae ium omnia latera invicem aequalia, figurae regutum omnes angulos item aequales habeat: calculus sic commode laris. poterit institui.