Latin
FER-IECSICE
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 30
Unproofread scanNot analysed yet
Invento figurae regularis centro, (quod &circuli sive inscripti sive circumscripti centrum est, ut ex principiis Geometricis liquet, &a singulis lateribus aequaliter distans;) recta a centro in latus quodvis perpendicularis, si in semiperimetrum multiplicetur, figurae regularis aream exhibebit. Exsempli gratia. Sit Sexangulum regulare (puta aequilaterum &aequiangulum) circulo inscriptum. A centro C ad latus quodvis DE agatur perpendicularis CB; haec ducta in semissem perimetri sexanguli, vel hujus semissis in perimetrum, exhibet totius aream. Nam, ductis cruribus CD, CE, formatur triangulum CDE, cujus area est CBX] DE, vel? CBX DE, (ut ex calculo trianguli superius tradito liquet,) Item, ductis insuper ab eodem centro C ad reliquos sexanguli angulos totidem rectis, constituentur tot triangula quot sunt figurae latera; eruntque ea singula triangulo CDE aequalia* (propter tum aequales rectas a centro, quippe quae sunt radii circuli ambientis, tum aequales item rectas in ambitu figurae, ut quae supponitur aequilatera: toties itaque repetenda erit praecedens mensuratio, quot sunt figurae latera, quia tot erunt triangula invicem aequalia; puta CDE CEF, &c. figuram integram complentia. Hoc est, in exposita figura sexangulari, area trianguli CDE sexies repetita, exhibet totius aream, puta 6CBR]DEvel JCEXGDE, vel CEX3 DE; ducto nempe? CB semisse perpendiculi, in perimetrum SDE; vel perpendiculari CB in semissem perimetri 3DE. Atque similiter faciendum erit in alia quavis figura regulari sive plurium sive pauciorum laterum. Quod autem de figura regulari rectilinea dictum est, idem &de circulo dicendum est.