Latin
CAP. XXXIV
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 34-5
Unproofread scanNot analysed yet
TElementum quintum, quod de Rationibus &proportionibus agit breviter explicare. Cujus quidem utilitas in tota passim Mathesi, nemini vel leviter exercitato non innotescit. Est autem illud Elementum quintum, ut &tota rationum Doctrina, Arithmetica potius quam Geometrica, (saltem prout Arithmetices fines nunc Dierum ampliari solent, ut non solos numeros integros, sed &fractos, &surdos recipiant, totamque Algebrae, &Arithmeticae, ut loquuntur, Speciosae vel Sym bolicae praxin.) Quid quod &ipsa Arithmetica tota, si intimius spectetur, vix aliud videatur quam Rationum doctrina. Ipsique Numeri rationum totidem indicia quarum communis consequens est 1, Unitas, Ubi enim 1, sive Unitas, habetur pro quantitate exposita; reliqui omnes numeri (sive integri, sive fracti, sive etiam surdi) sunt rationum totidem aliarum ad expositam quantitatem indices sive exponentes. Cur autem Lineis potius quam numeris rationum doctrinam tradere maluerint veteres; causa fuit non una.