Latin
35.1 to 35.3
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 35.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Partim scilicet, quod illi, vix alios numeros quam Integros admiserint; (nec enim materiam Arithmeticam sicut Geometricam, in infinitum divisibilem admiserunt, sed in unitate sistendum voluere;) adeoque non pariter numeris atque Lineis rationes omnes denotari posse perspexerint; Et propterea doctrinae alioqui universalis, specimen saltem in lineis tradere maluerunt, eamque proutopus fuerit, inde in aliam quamvis materiam rationum capacem pro re nata transferre. Maxime autem uti mihi saltem videtur, quia non modo methodus Symbolica nondum obtinuerat, sed ne quidem figurae numerariae, quae jam passim usitatae sunt, ab Indis inventae, fuerunt introductae; ut non nisi difficulter admodum numerorum praxinexercere valuerint. Licet revera, ipsa sive linearum, sive planarum, vel etiam solidarum, aliarumve quantitatum, literis alphabeticis designatio, (puta A, B, &c. quibus designantur in textu anguli lineaeve &c. in schemate conspecta,) symbolica designatio non minus dici poterit quam ubi similibus symbolis quantitates (non tam in charta conspectae, quam) mente conceptae indicantur. Utut fuerit; nihil impedit quin nos, ut reliquam Rationum doctrinam, ita speciatim totum illud quod Elemento quinto de rationibus traditur, Arithmetice (adeoque simpliciter &Universaliter) tradamus, quod ut opus fuerit (sicut &Arithmetica universa) cuivis subjecto poterit applicari. Definitiones autem quas illic praemissas habemus, hic libet intactas transire; quoniam illae, partim superius, Cap. XXV, XXIX, XXX, explicantur, partim etiam cum ipsa propositionum traditione, ubi opus fuerit, obiter exponentur. Id saltem monendum erit de definitione 52, sive juxta Clavium 62, quae est magnitudinum, sive quantitatum, in eadem ratione constitutarum: quam Euclides his verbis effert, ἐν τὰ αὐτῷ λόγῳ μέγετη λέγεταιἔται, πρῶτον πρὸς δώτερον, καὶ τείτον πρὸς τέταρτον: ὅταν τὰ τοῦ πρώτου καὶ τρίτου ἰσάκις πολλαπλάσια, τν τοῦ δάτερου καὶ τετάρτου ἰσάκις πολλαπλασίων, καθʼ ὀποιονοῦν πολλαπλασιασμὸν, ἑκάτερον ἑκατέρου, ἢ ἅμα ἐλλείπῃ, ἢ ἅμα ἴσατι, ἢ ἅμα ὑπρέχη ληφθέντα κατάκατάλληλα.