Latin
34
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 34-7
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim quae ab eodem aequaliter in oppositas partes differunt sunt ideo protinus aequalia. Non utique, inquam, sequitur; quod, si numerus octonarius, sit, quam quaternarius, duplo major; &binarius, eodem, duplo minor; propterea binarius aequabitur octonario. Et quidem, cur hoc minime admittendum sit, ab eodem ipso mox audiemus argumenta. At, inquit, ideo autem ratio /,aequalis est rationi 1, quod inter illius terminos, 1 &2, tan. tum intervallum sit, quantum inter hujus terminos, 2 &1. Verûm, inquam, neque hoc sequitur. Non enim ex terminorum inverse sumptorum aequali intervallo, sed ab eorum directe sumptorum a quali Quotiente, colligitur aequalis Ratio. At vero, si 1 per 2 dividamus, &2 itidem per 1, eundem utrobique quotientem provenire, nos negamus; nec ipse, credo, affirmabit. Sed pergat. ni 1 Intervallum autem, inquit p. 105. l. 2. seu distantia inter duas has rationes †,/,est ratio bis dupla, seu τ. Egregie quidem, atque μαθηματικωτάτως, Nempe, duorum invicem aequalium; alterum alterius est bis duplum. Siquidem haec cum praecedentibus cohaerent optime. Sed videamus, quî probet. Quoniam enim, inquit, ratio 1/, superat rationem 1/2, ratione sed rationem †/,superar ratio †,ratione †; Ergo ratio dupla ? ,superat rationim sub luplam 1/2, ratione bis dupla, id est, quadrupla. Om. nino recte. Verum hinc ego sic disputo. Quorum alterum alterius quadruplum est, ea non sunt inter se aequalia: sed, rationum /2, &1, altera alterius quadrupla est: Aequales itaque non sunt. Vel, si illa loquendi formula displiceat, sic accipiat; Quorum hoc illud ratione quadrupla superat, ea non sunt inter se aequalia: Sedtratio /,rationem 1/, ratione quadrupla superat. Aequales itaque non sunt. Sed pergit. Quod etiam ex additione (seu compositione) planum fit. Si enim, rationi subduplae, addatur ratio quadrupla, inde sii seu componitur ratio dupla Atque hoc etiam recte. quippe /*/=-Argumentamur itaque ut prius; Rationes/ &/2, non esse aequales; cum haec illam superet ratione quadrupla. ilisis. Atque his habet similia, de rationibus sesquialtera &subsesquialtera, p. 106. l. 19. &c. Nempe Ratio sesquiahera ξ, &subsesquialtera F, quamvis non eaedem sint, sum inter se aequales: At interim, inter se distant ratione bis sesquialtera, seu dupla superquarta. Quae quam bene inter se cchaereant, ipse viderit.