Latin
35
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 35-8
Unproofread scanNot analysed yet
Multa habet his intermista exsempla; a motu in contrarias partes desumpta: quae nec praesenti suo negotio admodum favent, &sunt aliis nominibus vitiosa: sed quae non tanti sunt ut ea curiosius expendam. Hoc autem pede fere claudicant omnia: Nempe, quod, cum duplum accessum sic designaveris †/2, duplum recessum designandum putet 1/; (utp. 104. l. 19. &alibi passim:) quasi quidem, inversio rationis, indicaret motum contrarium. At, inquam, contrarietas motûs, indicanda erat, non inversione rationis, (nam si †accessum indicet, etiam 1/ indicabit item accessum, utut minorem:) sed, mutatione signorum 7 -2 Puta si 4 /duplum accessum indicet, duplum recessum indicabit –12, non autem +1/2. Hoc autem cum ille non satis intellexerit, sibi frandi fuit. Quamvis enim verum omnino sit, quod exsemplo suo ibidem it probatum; nempe, recessum partium duarum, non minus duplum esse recessûs partis unius, quam est duarum partium accessus, duplus accessus partis unius; adeoque eandem sive aequalem rationem: Cum tamen hinc infert; propterea, rationem /,aequalem esse rationi 1; omnino hallucinatur. Inferendum enim erat; 1 ad –/,eandem vel aequalem esse rationem, atque +1/ ad *1/2. Quod quidem verum est; sed, a suis sensis satis remotum. nboillioqm Eâdem fere semper oberrat chordâ, in exsemplis sive instantiis suis passim allatis: quod cum ei fraudi fuerit non semel, nobis saltem semel indicasse sufficiat; nec opus sit saepius repetere, cum quilibet, paulo attentior, facile deprehendat. Potuisset quidem Meibomius, hujus erroris satis moneri, cum viderit Lucium &Titium, tum, ex hypothesi, eadem celeritate moveri; tum, juxta suum ipsius calculum, alterum milliaria 81 eodem confecisse tempore quo alter non nisi 16 confecerit. Unde dum se extricare conatur, p. 107. l. 24. omnino nihilahei muni agit. nci Quae, de Divitiis &Paupertate comparandis, habet, p. 110. item de Mistorum viribus, p. 111. &c. neque admodum perspicue tradita sunt, &parum accurate: Sed quae tuto omitti possunt, cum nihiil inde magni colligere possit quo sententiam suam stabiliet; nec ad singulas minutias, lectorem detinendum putem. Quod vero, ut ait p. 183. l. 25.