Latin
352.5 to 352.7
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 352.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nempe illic, ut terminus primus ad secundum, sic tertius ad quartum quaesitum: adeoque idem emergit Quotiens tum ubi primus per secundum, tum tertius per quartum dividitur, (quod est aequalium sive earundem rationum genuinum &simplicissimum criterion.) Hic autem, rectangulum sive factum a primo in secundum ducto, aequatur Rectangulo sive Facto a tertio in quartum quaesitum ducto. Exsempli gratia Si ager longus pertices 40, latus 4, contineat jugerum terrae, (Acram, vulgo dicimus:) quaeritur, quam latus sit opertet, qui nonnisi 20 perticas longus est, ut eadem terrae quantitas habeatur? Manifestum hic est, cum utrobique aequalis terrae quantitas spectetur, quae ex latirudine &longitudine comparatis emergit; quò in altero longitudo major sit, eo minor sit latitudo necesse est, &contra; ut alterius defectum alterius excessus compleat. Adeoque, ut prioris longitudo ad latitudinem suam, sic posterioris longitudo (non directe, nam sic prodirer Fvora similis, atque non aequalis, sed, feciproce ad suam latitudinem. Sive, ut longitudo secundi ad longitudinem primi, sic primi latitudo ad latitudinem secundi. Nam hoc est, reciproce proportionales esse, per 2 def. 5. Adeoque si prioris longitudo ponatur A, latitudo B; secundi longitudo ae, latitudo β: erit A. α: β. B. sive β. B: : Α. α. ut sit AλB=άκβ. Hujusce Regulae praxis haec est. Si, irium terminorum, quòd fit ex primo in secundum ducto, dividatur per tertium, prodibit quartus reciproce proportionalis.