Latin
CAP. XXXVIII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 38-4
Unproofread scanNot analysed yet
Adeoque, cum in exposito exsemplo, prioris agri longitudo A, ducta in suam latitudinem B, faciat rectangulum AB; facta divisione per α secundi longitudinem, prodibit hujus latitudo quaesita Vel, in numeris, cum prioris longitudo 40, ducta in latitudinem suam 4, sit 160–4024. facta divivisione per datam secundi longitudinem 20, prodibit hujus latitudo 8–248. In hoc itaque differt praxis haec, a praxi praecedentis regulae, directae; quod illic, terminus primus est divisor; hic, tertius. Demonstratio praxeos haec erit. Quoniam, ex hypothesi ponitur rectangulum primi in secundum, aequale rectangulc tertii in quartum; hoc est AxB=αxβ, sive AB =αβ; e rit utrinque dividendo per a, z =8. Quaestiones per hanc regulam solvendae, ab iis quae solvendae sunt per praecedentem; sic distinguant Tyrones. Si, ex natura quaestionis, quo major sit terminus tertius, eo major requiratu quartus; regulae directae opus est: Sin, quo major tertius ec minor requiritur quartus, sive quo minor tertius, eo major quartus, inversae regulae opus erit. Verbi gratia; Si quis 12 horis conficiat milliaria 20; idem horis 6, quot conficiet. Quoniam, hic manifestum est, longiori tempore plura conficienda milliaria; quo major est terminua tertius (numerus horarum) eo major erit &quartus, numerus milliarium quaesitus. Et propterea, per auream regulam directam, invenitur terminus quartus quaesitus, 10. Contra vero; Opus a viris 12, diebus 20 perficiendum; si aggrediantur viri 6, quot illi diebus hoc perficient? Quoniam liquet, ex quaestionis natura, pauciores viros nonnisi pluribus diebus idem opus confecturos; adeoque quo minor est terminus tertius, (virorum numerus;) eo major futurus sit terminus quartus, (numerus dierum requisitus;) per regulam itaque inversam, quaerendus est terminus quartus, Eodem modo: Si tapeti lato pedes 9, longo 20; obducendus pannus vilior, qui totum tegat, latus pedes 3; quaeritur quot pedes longus esse debeat, ut negotio sufficiat? quoniam hic manifestum sit, quo minorem habeat latitudinem pannus hic, eo majorem requiri longitudinem, qua latitudinis defectus suppleatur: per regulam inversam, reperietur longitudo quaesita, pedum 60. Atque in aliis pariter. quae autem operationum compendia, de Regula directa, in Capite praecedente ostendimus, (sive quoad ordinem operationum perficiendarum, sive etiam terminorum praecedaneam reductionem,) etiam hic, mutatis mutandis, locum habent. Nec opus est ut ea sigillatim hic repetam; sed potius ut lectoris sagacitati permittatur, quae illic dicta sunt his aptare. Quod &de Probationibus illic traditis, intellectum velim; quas, qui tanti esse putet, etiam huc, mutatis mutandis, non difficulter transferat. Notandum denique, Proportionem Reciprocam, in Directam conversum iri, si qui in reciproca est terminus tertius, statuatur in directa primus. Nempe si sit In proportione reciproca 9. 20: 3. Q– 60. Erit in proportione directa 3. 20:: 9. Qa 60. Directe. Reciproce.