Latin
FER-IECSICE
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 38
Unproofread scanNot analysed yet
Ea vero Divisio sive Applicatio, qua, verbi gratia, rectangu lum AB applicari dicitur ad latus vel altitudinem A ut pro veniat basis B, vel contra; nempe A) AB (B, vel B)AB (A vel etiam qua solidum ABC applicatur ad planum BC ut pro veniat latus A, vel ad rectam A ut proveniat planum BC; nem pe BC) ABC (A, vel A) ABC (BC; alieque hujusmodi; nonnisi καταχρηστικῶς Divisionis vocantur: nec praesenti negotio sunt accommodae. Quod enim prodit, Quotiens proprie non est, nec quaestioni quot aut quoties respondet. Quippe quae de numero quaerit (aut quod numero est homogeneum) non de magnitudine, aliave quantitate numero heterogenea. Nec quidem Applicationes illae, ad Divisionem, alio nomine videntur referenda, quam prout quantitates illae singulae ad instar numerorum considerantur. Non enim quaeritur, quoties linea A in superficie rectangula AB continetur; aut quoties vel A linea, vel BC planum, continetur in solido ABC: (quippe hoc omnino esset incongruum.) Sed, quoties numerus puta quadratorum in area parallelogrammi AB, contineat numerum longitudinum in latere A, ut proveniat numerus longitudinum in latere reliquo B. Item, quoties numerus cuborum in solido ABC contineat vel numerum longitudinum in recta A, ut habeatur numerus quadratorum in basi BC; vel numerum quadratorum in basi BC, ut habeatur numerus longitudinum in recta A. Sed &ubi magnitudo aliqua numero dividitur, puta A, non tam divisio est (saltem quae praesenti negotio conveniat) quam multiplicatio; (nempe quantitas A non tam dividitur per 2, quam multiplicatur per 1/2;) quippe non quaeritur, quoties numerus 2 contineatur in magnitudine A (quod absurdum esset) sed datae quantitati A, alia in data ratione quaeritur; quod Multiplicationis est, potius quam Divisionis; quippe quae in Multiplicatione Ratio datur, in Divisione quaeritur. Atque hinc patet, Rationes omnes, quarumcunque ad invicem quantitatVn Quantitatum invicem comparatio Atque hinc patet, Rationes omnes, quarumeung, ad invicem quantitatum, esse inter se homogeneas. quippe in genere numeroso omnes. Utut enim, verbi gratia, Linea &Pondus, sint res plane heterogeneae, nec rationem ad invicem habeant; Rario tamen Lineae ad Lineam, &Ponderis ad pondus, sunt plane homogeneae; puta ratio lineae bipedalis ad pedalem, &Bipondii ad pondo, homogeneae sunt, imo eadem ipsa ratio, puta dupla: nam si instituatur Divisio erit utrobique quotiens 2.