Latin
FER-IECSICE
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 39
Unproofread scanNot analysed yet
Et quidem dum quaerenti, Quotuplum sit hoc illius, respondetur, Duplum, Triplum, quadruplum, Sesquialterum, sesquitertium &c. tantundem est atque si quaerenti, Quot vicibus hoc illud contineat, respondeatur, Duabus, tribus, quatuor, una cum semisse, una cum triente, &c. Atque hoc perinde sive de lineis sive superficiebus sive aliis quibusvis quantitatibus invicem homogeneis quaeratur. Et quidem ubi non distincte indicatur quoties, sed per circuitum, eodem tamen res recidit. Nam si dicatur eandem esse rationem, verbi gratia, solidi VBq ad ABq, quae est rectae V ad rectam A; de numero tamen respondetur, nempe toties VBq continere solidum ABq, quoties recta V continet rectam A; utut non distincte dicatur quoties vel hoc vel illud fiat. Atque hinc quidem amplum emergit discrimen, inter duas quas diximus quantitatum homogenearum comparationes. Quamvis enim tam quae quoad Differentiam, quam quae quoad rationem, instituitur comparatio, non sit nisi inter homogeneas: quae tamen ex comparatis homogeneis emergit Ratio, cum Ratione quae ab aliis invicem homogeneis, sed ad priores illas heterogeneis, emergit, comparari possit ut quid homogeneum; quod interim in comparatione quoad Differentiam non obtinet. Exsempli gratia; Si comparatur quoad rationem quadripondium ad bipondium, ratio est dupla; si linea quadripedalis ad pedalem, ratio est quadrupla: quae rationes invicem comparari possunt; nempe haec illius dupla est. At, si quoad differentiam instituatur comparatio; quadripondii &bipondii, differentia est Bipondium; Lineae quadripedalis &pedalis, differentia est linea tripedalis: Harum vero Differentiarum nulla poterit comparatio institui (vel quoad differentiam vel quoad rationem) cum linea tripedalis, &bipondium, sint quantitates plane heterogeneae: altera in genere Lineae, altera in genere Causa Londeris. quoad Differentiam, &quoad Rationem.